Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (47) of 760 > >|
26947LIBER II. ſi ſuperum quidem eſt id, unde eſt motio, dextrum autem à
quo, &
antè ad quod, hoc quoq; modo uim quand am prin
cipij ſuperum ad cæteras ſpecies habet.
Increpandi ſunt igi
tur Pythagorici, &
quia maximè propria principia omiſe
runt, &
quia in uniuerſis hæc ſimiliter ineſſe putabant.
autẽ à nobis ſit antea definitũ tales potentias ijs ineſſe, quæ
principium motus habent:
& cœlum ſit animatũ, atq; prin
cipiũ habeat motus, patet ipſi ſuperũ, inferumq́;
, et dextrũ,
atq;
læuum ineſſe: nõ enim dubitare oportet ob uniuerſi ro
tundam figurã, quonam pacto aliud ipſius dextrum, aliud
læuum erit, ſi partes ſint ſimiles uniuerſæ, perpetuoq́;
motu
cieantur, ſed intelligere perinde oportet, atq;
ſi quiſpiam in
hiſce quæ dextri ad læuum, figuris quoq;
differentiã habẽt,
circumpoſuerit ſphæram:
habebunt enim potentiã differen
tem, at ob figuræ ſimilitudinẽ, habere non uidebuntur.
Eo-
dem modo, de principio quoq;
motus intelligamus oportet:
etenim & ſi nunquam moueri cœlum incepit, principium
tamen habeat ip ſum neceſſe eſt, unde incepiſſet, ſi inciperet
moueri:
& rurſus ciebitur motu, ſi ſtabit. Dico autem lon
gitudinẽ ipſius quidem eam eſſe, quæ eſt inter polos distan-
tiam, &
polorum alterum ſuperam, alterum inferam par-
tem:
differẽtiam enim in ſolis his hemiſphæriorũ cernimus,
ex eo quia poli nõ mouẽtur:
& inſuper in mundo nõ ipſum
ſuperum, atq;
inferum, ſed ea quæ ſunt præter polos, latera
dicere cõſueuimus.
Quo patet, hanc ipſius cœli longitudinẽ
eſſe:
id eſt enim latus, quod eſt præter ſuperum, inferumq́; .
Polorum autẽ is quidem qui apud nos uidetur pars infera
eſt:
is autem qui nobis manifestus non eſt, partis rationem
ſuperæ ſubit.
Dextrum enim uniuſcuiuſq; id eſſe dicimus,
unde principium ad locum accommodatæ motionis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index