Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of Notes

< >
< >
page |< < (10) of 300 > >|
26910TRACTATVS
19 Ex hiſce partibus iam abſolutis totum Inſtrumentum componendum eſt, vt totalis hæc figura
1122. figu-
ra to@-
lis.
12.
oſtendit. Ex vſu tamen erit ſi totum ſit ſolutile, vt commodius geſtari poſſit.
De vſu Instrumenti generatim.
ABſoluto ex omni parte Inſtrumento ſequitur, vt de vſu eius primo generatim, deinde etiam par-
ticulatim agamus ſequentibus regulis.
Prima eſt, vt illud Aſtronomicè collocemus: Aſtronomicè autem collocari dicitur Inſtrumentum
22Aſtre@
mice col-
locare.
quoduis Aſtronomicum, ſicut in Sphæra expoſui, cum ita ſituatur, vt omnes eius partes propria po-
ſitiones illas mundi partes, ſeu circulos, quorum vicariæ ſunt, imitantur.
Vt igitur hoc Inſtrumentum
Aſtronomicè collocetur dum pendeat ex ſuſpenſorio alicui ſuperficiei, v.
g. pariete affixo, vt figura,
præcedens indicat.
Primo, ſi Inſtrumentum eſt vniuerſale, tympanum, quia refert ęquatorem, debet
in ipſo Inſtrumento accommodari ſecundum loci dati altitudinem.
Si vero particulari fuerit, non
eſt opus hac regula, quia iam ex ipſa Inſtrumenti conſtructione accommodatum eſt.
Eadem ratione
ſi Horarium ſit vniuerſale, accommodandum eſt ad eandem altitudinem cum tympano.
Secundo,
conuertatur manubrium baſis in foramine haſtæ ſuſpẽſorij donec acus magnetica exacte ſupra ſuam
punctualem lineam immineat, ibiq;
obfirmetur. Porro hic cauendum eſt a vicinis ferramentis, nec-
non à lateribus, quia magnetica virtute ſunt præditi, ſæpeq;
in muris latentes acum magneticam oc-
cultè diſturbant.
Propterea tutius eſſet, ſi vacaret, prius inibi lineam meridianam in plano horizon-
tali Aſtronomicè inueniſſe (vti in Sphæra docuimus) atq;
ſecundum eam dirigere planum baſis, vti
meridianum, quem refert, ſua poſitione imitaretur;
in qua præterea axis, m M, debet vergere ad po-
lum conſpicuum, ideſt paralellus eſſe axi mundi, quem refert.
Tertio, debet perpendiculum in ſuo
canaliculo ita liberè pendere, vt filum eius per medium foraminis inferioris tranſeat, vnaq;
reſpon-
deat duabus lineis in lateribus canaliculi notatis.
Id fiet conu ertendo haſtam ſuſpenſorij huc illuc in
foramine Tabellæ, haſtamque aliquantulum eleuando, aut deprimendo, donec filum præſcriptum ſi-
tum obtineat:
tuncq; paruis cuneis in Tabelle foramen immiſſis obfirmetur, interim ſimul obſeruan-
do ne acus magnetica à ſitu ſuo deuiet.
ſic erit Inſtrumentum Aſtronomicè ſitum.
Secunda, vt intelligas rationem huius Inſtrumenti, memineris primo apicem axis M, referre cen-
33Ratio In-
ſtrumen-
ti.
trum terræ ſeu Sphærę Solis, ſeu etiam mundi;
quamuis enim ſimus in ſuperficie terræ longè a cen-
tro eius, quia tamen magnitudo terræ reſpectu totius Sphærę Solis adeo exigua eſt, vt ſemidiameter
eius euadat inſenſibilis, propterea in praxi, &
ad ſenſum perinde eſt, ac ſi eſſemus in eius centro. At-
que hæc eſt ratio cur omnes Gnomorum vertices omniũ Horologiorum rectè horas indicent, quam-
uis Horologia ſint conſtructa ſupponendo vertices eorum eſſe in centro terræ.
Secundo, memine-
ris diuiſiones 24.
tympani referre 24. horas, in quas ęquator diuiditur à circulis horarijs. Tertio, tres
lineas horarij referre quoslibet ternos arcus horarios veros, quos in cœlo Gnomonici imaginantur;
& puncta declinationum in eis notata referre varios paralellos ęquatoris, qua ratione dum horarium
ſuper tympanum Aſtronomicè ſitum mouetur referre poteſt ſucceffiuè omnes partes Zonę torridę,
ideſt omnes circulos horarios, omnes paralellos æquatori, ipſumq;
æquatorem: punctum enim C, me-
dium eius gyrando deſignat æquatorem;
punctum D, tropicum ♑, punctum B, tropicum ♋, & ſic
cętera puncta ſuos referunt paralellos.
Quarto filum M r, egrediens a vertice axis centrum terrę re-
ferente, atque extenſum ſecus quoduis punctum cuiuſuis lineæ horariæ vſq;
ad aliquam ſuperficiem,
v.
g. muri alicuius, fungi vice radij ſolaris tranſeuntis per centrum terræ, & per punctum illud hora-
rium vſq;
ad illum parie em: hic enim radius centralis eſt ille, qui vmbras apud nos efficit à Gnomo-
nicis conſideratas, quare vbi radius hic termina@ur, ibi etiam vmbra axis deſinit, ſeu ibidem vertex vm
bræ eius eſt;
vmbra enim, & radius ſunt comites perpetui. Ex his omnibus ſequitur, quod applicata
regula horarij alicui horæ tympani, ſi filum extenſum ſit, v.
g. per punctum E, horarij vſq; ad parie-
tem ibi, vbi parieti occurrerit, deſignabit extremum illius horę Italicæ in ♑, cui applicatum erit ho-
rarium in tympano, ſi per C, in æquatore, ſi per F, in ♋.
(Idem proportionaliter de horis Aſtrono-
micis, &
Babylonicis intellige) & ſi per D, ſummum horæ Aſtronomicę filum parieti occurrens de-
feratur ab horario ſuper tympano gyrante, quod deſcribet in muro hyperbolem, aut parabolam re-
ferentem tropicum ♑.
Tertia, Tandem quanto remotius fuerit à muro Inſtrumentum, tanto maiores lineas horarias, &
proinde maiora Horologia delineabit.
De vſu Instrumenti in particulari exemplo.
1 PRo oblato pariete, quem nunc ſuppono eſſe planum, atque erectum ab horizontem, in quo de-
ſcribendum ſit Horologium habenda eſt ratio proſpectus, ideſt loci vnde vt plurimum ſpectato-
44Magni-
de Horo-
logij.
res illud ſunt intuituri, ne ſcilicet maius, aut minus, quam par ſit illud deſcribamus;
in quo ij Pictores
ſunt imitandi, qui picturarum magnitudines ad aſpectantium diſtantiam definiunt.
Si igitur paries ſit
fatis magnus, eam nobis deligemus aream quę idouea videatur;
ſi vero ſpatium ſit determinatum, in
eo, in quo fieri poterit commodius curabimus Horologium delineare.
2 Curandum eſt, vt vna cum magnitudine competenti adſint etiam omnes horę in eo muro

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index