Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 316 > >|
1deant: & ne qui ementito Philoſophorum nomine ementitam
Philoſophiam profitentur, Aristoteli Peripateticorum om­
nium vere Principi id falſo imponere audeant, quò nihil mi­
nus excogitauit.
His rationibus primi Philoſophiæ fontes ape
rientur; omnia ad illos reuocabuntur: ex quibus aqua purior
haurietur, quam ex lutulentis poſteriorum lacunis.
Cœptis igi
tur faueat Deus; & à capite ad calcem vſque benè cœpta ſe­
cundet.
Prima pars princeps. Cap. V.
CONCERTATIONE ſecta, & artificioſius, quam
per me fieri potuit, digesta, quo voces, quæ ſunt in il­
lius capite ancipites, melius intelligantur, elementa gra­
uia, & leuia, ſimplicia eſſe hoc loco ponimus: quoniam ſunt
ſubiacentes materiæ, circa quas hæc tractatio tota verſa­
tur: materiam autem, quæ ſubiicitur, eſſe ab eo artifice, cui
ſubiicitur, nec debere, nec poſſe demonstrari: auctor est Ari­
ſtoteles libro primo poſteriorum: ſed eiuſdem eſſe, vel vt vi,
natur áque ſua notum, vel vt in ſuperiori ſcientia demonſtratum,
accipiendum ex eodem Ariſtotele diſcimus: ne quid tamen in
tactum relinquatur, ab ea conquiſitione ſequenti capite exor
diemur, quam Ariſtoteles secundo libro poſteriorum parti­
cula prima, poſt eam, quæ ad id pertinet, quæ eſſe rei demon
ſtrat, explicandam voluit: ea est, qua rei propoſitæ definitio­
nem
inueſtigamus; elementi etenim motus facilis, atque perſpi­
cuus fiet, ſi, quæ ſit elementi natura, definiendo explicuerimus:
nam ex elementi definitione eiuſdem actiones, & motus dein­
de reperiemus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index