Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber

Page concordance

< >
Scan Original
21 15
22 16
23 17
24 18
25 19
26 20
27 21
28 22
29 23
30 24
31 25
32 26
33 27
34 28
35 29
36 30
37 31
38 32
39 33
40 34
41 35
42 36
43 37
44 38
45 39
46 40
47 41
48 42
49 43
50 44
< >
page |< < (21) of 131 > >|
2721SPIRITAL. LIBER.
De Sphæra cancara. IX.
Conſtruitur quoque ſphæra concava, vel aliud vas, in
quod infuſum humidum ſua ſponte, &
cum magna vi in al-
titudinem exprimitur, adeo ut totum effundatur, quam-
quam &
latio ſurſum præter naturam inſit: eſt autem con-
ſtructio talis.
Sit ſphæra capiens cotylas circiter ſex, habensque alacum ex firma la-
mina, adeo ut futuram aëris compreſſionem ſuſtinere poſſit:
& ſit A B,
collocata in aliquo hypoſpario C:
perforata autem ipſa in ſuperiori parte
intro mittatur tubus, diſtans à loco qui ſecundum diametrum foramini op-
ponitur, qnantum ad aquæ fluxum ſatis ſit:
& in ſuperiorem partem ſphæ-
ræ paulum emineas, coagmenta-
14[Figure 14] tusque;
ipſius alveo juxta fora-
men:
ſcindatur autem oſculum
ſuperius in duos tubos DG, DF:
quibus conglutinentur alii duo
tubi tranſverſi GHKL, FMNX;

ſimul perforati cum ipſis D G,
D F, &
alius tubus O Pintro-
mittatur in tubos G H K L,
FMNX fimul perforatus cum
iis, quæ ſunt in GHKL, FMNX
foraminibus &
habens tubulum
rectum appoſitum R S, ſimul
cum ipſo perforatum:
& in par-
vum oſculum deſinens, quod
ſit S.
Si igitur apprehendentes
tubulum R S invertamus ipſum
P O tubum, occludentur ſibii-
pſis reſpondentia foramina;
ita ut
humidum, quod exprimi debet,
egreſſum non habeat:
demittatur
etiam alius tubus in ſphæra
T Y V per aliquod foramen ha-
bens inferius oſculum V ob-
ſtructum:
à latere vero

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index