Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 241 > >|
1 Herere, unde queant nulla ratione revelli.
Sunt igitur solida primordia simplicitate:
Quae minimis stipata coherent partibus arte,
Non ex ullarum conventu conciliata,
Sed magis aeterna pollentia simplicitate:
Unde neque avelli quidquam, neque deminui iam
Concedit natura, reservans semina rebus.

Praeterea nisi erit minimum; parvissuma quaeque
Corpora constabunt ex partibus infinitis,
Quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
Dimidiam partem, nec res praefiniet ulla;
Ergo rerum inter summam, minimamque quid escit ?

Non erit ut distent.
nam quamvis funditus omnis
Summa sit infinita; tamen, parvissima quae sunt,
Ex infinitis constabunt partibus aeque.

Quoi quoniam ratio reclamat vera; negatque
Credere posse animum: victus fateare necesse est
Esse ea, quae nullis iam praedita partibus extent,
Et minima constent natura: quae quoniam sunt;
Illa quoque esse tibi solida, atque aeterna, fatendum.

Denique ni minimas in partis cuncta resolvi
Cogere consuesset rerum natura creatrix;
Iam nihil ex illis eadem reparare valeret:
Propterea, quia quae nullis sunt partibus aucta,
Non possunt ea, quae debet genitalis habere
Materies, varios conexus, pondera, plagas
Concursus, motus; per quae res quaeque geruntur.

Porro si nulla est frangendis reddita finis
Corporibus, tamen ex aeterno tempore quaedam
Nunc etiam superare necesse est corpora rebus;
Quae nondum clueant ullo temptata periclo.

At quoniam fragili natura praedita constant;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index