Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 1055 > >|
1
buit imbecillitati ſenſuum humanorum.
Minus enim, inquit, diuinam partem contemplari
contingit quòd non multum illius pateat ſenſui, cuius beneficio tum de ea ipſa parte diuina,
tum de ijs, quę noſſe cupimus, facultas cogitandi, & indagandi nobis ſuppetat.
Sed ad alias
quoque artes translatum eſt ab Ariſtotele huiuſmodi pręceptum, quippe qui clariſsimè teſtetur,
deficiente aliquo ſenſu deperire item cum eo aliquam ſcientiam, vt viſu deficiente colorum,
auditu verò ſonorum.
a Quapropter ſi ſaluo homine ſenſus vniuerſi tollerentur, continuo quo­

que omni ſcientia priuaremur.
Idem quoque monſtrat ſcientiæ cuiuſque principia colligi per
inductionem, & à ſenſu deduci.
b Pertinet & eadem norma ad illa principia, quibus vtitur ci­

uilis philoſophus, nam ſiue reſpiciant rerum veritatem, atque naturam, ſiue actionem; in ſen­
ſum neceſſariò reſoluuntur: quando ad rerum veritatem pernoſcendam requiratur inductio,
quæ eſt de ſenſilibus; ad actionem verò conſuetudo, c quæ exoritur ex frequenti vſu ſingula­

rium.
Valeat ergo Parmenides, qui iudicium ſenſus omnino detrectat & ita pręcipit impuden­
tiſsime, licet habuerit aſſeclam Hippocratem, qui neſcio qua ratione ductus τῆς γνώμησιν, id
eſt menti non ſenſui fidere nos voluit.
g Primo
de part.
an. cap. 1.
h 2. Met.
T. 15.

Galen. 2.
de temp.
c. 2.
E
a 4. Mete­
or.
T. 29.
b 2. Phyſ.
T. 6.
F
c 8. Phyſ.
T. 22.
d 8. Phyſ.
T. 26.
e Galen.
ad Hiero­
nem.

4. Met. T. 9.
f 1. Poſt.
T. 6.
g 1. de Ge­
ner. 7. T.
G
h 3. De cę­
lo T. 61.
i 3. de Ge­
ner.
an. c.
10.
k Lib. de
plac. cap. 1.
H
l 1. de par
t. an cap. 5.
A
a 1. Poſt.
b 2. Poſt.
c 1. Eth.
Neu faxit Deus (inquit ille) vt pateat tibi ſemita ſenſus
Neue oculus fallax, aut lingua auriſúe ſonora
B
Decipiat, varium ratio det rebus honorem.
Quantò rectius vetus ille quidem inter Latinos, ſed elegantiſsimus & iudicio eruditiſsimus
poëta cecinit ea de ſenſu?
Communis dedicat eſſe
Senſus, cui niſi prima fides fundata valebit,
Haud erit occultis de rebus, quò referentes
Confirmare animos quicquam ratione queamus.
Nollem hic multus eſſe: veruntamen ad ſe rapit me Galenus d & eorum inſcitiam redarguens,
qui fidem facere ſtudent ex ijs quæ adhuc ignorantur, cum ceteroquin ea quæ ſumuntur ad de­
monſtrationem vel euidentia ſint oportet, vel antea demonſtrata: & rerum ſenſilium legitimum
iudicem clamans eſſe ſenſum, vt pote tactum primarum qualitatum.
Nam ſi alia via, inquit,
ſuccurrat, qua illæ noſcuntur, eam quæſo demonſtrent.
inauditam enim ſapientiam promit­
tunt, immo, ſi verum fateri licet, ſtuporem potius, ſi quidem rerum ſenſilium meliorem ſe iu­
dicem habere putent, quàm ſit ipſe ſenſus.
ac ſi de rebus ſenſilibus demonſtrationes inquirunt,

iam de niue diſputandum erit, ſit ne candida cenſenda, quemadmodum omnibus apparet: an
atra potius, vt prędicabat Anaxagoras; & de pice ſimiliter: neque enim, ſi viſui de albo, quod
viderit, fides habenda non eſt, de nigro ſine demonſtratione credendum erit.
Omnia igitur quæ
ſenſui apparent, ſi iam fide carere dicunt: nec cygnum eſſe album fateantur, niſi prius id ratio­
ne conſpexerint, neque diem neque Solem.
ad eundem modum & de voce auribus fidem ab­
rogent & de odore naribus & de omni tactili ipſi ſenſui tactus.
Quæ ſanè nihil diſtant ab hæ ſi­
tationibus & nugis Pyrrhonianis.
Aequum verò fuerat eos qui optimam ſectam in philoſophia
delegiſſent, quæ primas qualitates per elementa principiaque ponit, non tam deſciuiſſe à com­
muni hominum ſenſu, vt, quæ omnis demonſtrationis principia ſunt & quæ ſenſui mentique
patent, non cognoſcerent.
Et profecto quiſquis de his addubitat, fruſtra de alijs inquirit, vt po­
te nil ſibi relinquens, vnde ſit incepturus.
Sed illud vnum prauorum dogmatum principium eſt,
nihil de demonſtratione prius meditatum ſimul res ipſas inquirere: veluti, quid nam demon­
ſtratio ſit, demonſtrare tentare.
Placet ſanè mihi Diogenes, qui cùm de motu interrogaretur,
nihil quidem reſpondit, ſed ſurgens ambulauit, per ipſam euidentiam ſophiſtæ ſenſum expro­
brans, & planè, qui hæc non norunt egent ſenſu, ne dicam pœna, e vt ſiquis ignem calidum eſ­


ſe non ſentiat, conijciatur in ignem.
Non eſt ocium nunc de fide ſenſibus adhibenda diſputare.
Satis ſit hunc rerum naturalium eſſe debere normam, & regulam qua cuncta exploremus, f ne­

que ab eius iudicio ne latum quidem vnguem diſcedemus.
Ei primò vel omnium maximè ſeſe
offert motus: itaque nos ad contemplationem primus excitauit, cuius cum principia quęrerentur
effectum eſt, vt naturalis omnium prima philoſophia ſtatueretur: nec vero quòd omnes ſcientiæ
motum adhibeant, vel cogitando, vel ex motu ratiocinando, vel etiam ficto motu ad maiorem
explicationem, veluti mathematici, dum ex fluxu puncti lineam ex huius item fluxu ſuperfi­
ciem, & ex ſuperficiei fluxu corpus efformant.
Neque hæc eò dicimus, quominus arbitremur
magnam quoque rationem mentis eſſe habendam: ſed, vt ſeligamus illud mentis iudicium de
rebus abſtruſis quas ſenſus attingere nequit, quod futurum ſit rectum.
tale autem erit, ſi illa acci­
piat, quæ nihil euertant eorum, quæ per ſe & propriè ſentiuntur, hoc eſt in quorum ſenſione
nullus error committitur, quod tum euenit, cum omnia ritè diſpoſita ſunt, vt optimè ſenſio fiat.
Quod ſi minus liceat, vt inueſtigatione cęleſtium corporum, g locorum ignotorum, & ſubſtan­

tiarum quæ ſunt liberę & ſolutæ à materia, quorum aliqua nullo pacto ſubiiciuntur ſenſibus;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index