Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 241 > >|
1plicatis trochleis æquali orbiculorum nume­
ro inſtructis, motum potentiæ in E haberę
Rationem duplicatam Rationis, quam habet
motus potentiæ in F ad motum ponderis in
P: multiplicatis autem pari numero in ea­
dem trochleâ orbiculis, ne duplicari quidem
motum ipſius potentiæ F.
Quod ſi in E pa­
riter duæ aliæ trochleæ ſimiles adiicerentur,
iam triplicaretur Ratio motûs in F ad mo­
tum in P, & ſic deinceps.
Vno verbo di­
cam: quot ſunt paria ſimilium trochlearum,
progreſſio fit tot Rationum ſimilium Ratio­
ni, quam habet motus ponderis ad motum
potentiæ primis trochleis applicatæ.
Sic ſi
eſſent talium, quales exhibui, trochlearum̨
paria decem, aſſumendæ eſſent decem Ra­
tiones quintuplæ; & motus potentiæ ad mo­
tum ponderis Rationem haberet ex his com­
poſitam, quam ſcilicet habet vndecimus ter­
minus in progreſsione Rationis quintuplæ
ad vnitatem, hoc eſt 9765625 ad 1.
Merſ. Si igitur trochleæ omnes ABCD

triſpaſti eſſent, vnicus equus in E idem pon­
dus trahere poſſet, quod equi 49; cum ta­
men in F, ſi A & B tripaſti fuerint, idem
valeat trahere quod equi ſeptem: ſi vero A
& B ſenis inſtruerentur orbiculis, æquiuale­
ret equis tredecim.
Quis ergo adeò debilis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index