1Quocirca Damaſippus Horatianus carpens Staberum maximi æſtiman
tem diuitias inquit:
tem diuitias inquit:
Quid ſimile iſti
Græcus Ariſtippus?
qui ſeruos proijcere aurum
In media iuſsit Libya, quia tardius irent
Propter onus ſegnes, uter eſt inſanior horum?
Inſanit enim qui pluris facit diuitias, quàm uirtutes.
Inſanit etiam qui
eaſdem reſpuit, ac pro nihilo ducit, cum liceat ipſis bene uti. Quod autem
idem Ariſtippus aliàs aurum ab nauigio proiecit in mare, animo magno
& prudenti eam rem egit. Siquidem cum aduerteret eſſe piratarum ſca
pham, in qua uehebatur, timuit de uita ſua, numerauitque aurum, & cum
id ſponte eieciſſet in mare, tanquam feciſſet inuitus, ingemuit: ſed poſte
aquam euaſiſſet ex periculo, dixit: ipſum aurum perijſſe ſatius eſt, quàm
me perijſſe eius cauſa. Verum eſto, Philoſophi quidam & Anacreon
Teius contempſerint aurum & argentum, Anaxagoras etiam Clazome
nius fundos, qui oues alerent, deſeruit: & Crates Thebanus cum moleſte
ferret ſe rei familiaris, aliarumque curas ſuſtinere, & his animum ſuum in
contemplando diſtrahi, bonis, quæ ualerent octo talenta, relictis, atque
ſumpto pallio & pera pauper omnem curam, cogitationem, operam ad
philoſophiam contulit. Num quod iſti philoſophi hæc ſpreuerint, omnes
alij pecuariam rem non curarunt? non coluerunt agros? non habitarunt
domos? certe multi contrà cum diuitijs affluerent præclare in ſtudijs ſci
entiæ cognitionisque rerum diuinarum & humanarum uerſati ſunt, ut Ari
ſtoteles, Cicero, Seneca. Sed Phocioni non erat integrum, aurum ab Alex
andro ad ſe miſſum accipere. Si enim eo uti uoluiſſet, tam rex quàm ipſe
incurriſſet in odium offenſionemque populi Athenienſis: qui populus etiam
poſtea in uirum illum bonum ingratus fuit: nam eum compulit ad hoc, ut
biberet cicutam. Quid autem M. Curio, & Fabricio Luſcino minus con
ueniens, quàm aurum ab hoſtibus accipere? qui his machinis ſperabant
eos poſſe labefactari, aut ſuis ciuibus in odium uenire uolebant, ut ipſis
Romanis inter ſe diſsidentibus rempub. funditus euerterent. Sed Lycur
gus debuerat auro & argento utendi præcepta tradere Spartanis, non res
per ſe bonas tollere de medio. Babytacenſes uero quis non uidet homi
nes fuiſſe amentes & inuidos? poterant enim auro mercari ea quibus in
digebant: uel ipſum donare finitimis populis, ut eos ſibi donis benefici
is que deuincirent. Poſtremo Scytarchæ ſolo auro argentique uſu damnato,
auaritia ſe non prorſus abdicarunt, quod auarus etiam ſit aliorum bono
rum poſſeſſor, ſi eis non utitur. Nunc reſpondendum eſt ad conuitia, qui
bus res foſsiles iactantur. Itaque aurum & argentum primò uocant peſtes
hominum, quod poſſeſſoribus interitus & exitij cauſa ſint: hoc autem mo
do quæ tandem res quam poſsidemus, peſtis humani generis non dice
tur? an equus? an ueſtis? an denique aliud ſimile? Vectus autem in equo
inſigni, aut uiator bene ueſtitus cauſa latroni fuerit, ut ab eo occideretur,
num igitur in equis non uehimur, ſed pedibus iter facimus, quia prædo
cædem fecit ut raperet equum? aut num ueſtiti non prodimus? ſed nudi,