Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
81 63
82 64
83 65
84 66
85 67
86 68
87 69
88 70
89 71
90 72
91 73
92 74
93 75
94 76
95 77
96 78
97 79
98 80
99 81
100 82
101 83
102 84
103 85
104 86
105 87
106 88
107 89
108 90
109 91
110 92
< >
page |< < (9) of 393 > >|
279 deprehendi. Quod ſanè mihi tam verum apparet, ut non dubitem
hancipſam hypotheſin ad omnimodos incurſus extendere;
ſeu genera-
tim effari, quod pulſus omnis &
motus, utcunque medio culibet im-
pingens, directè (per ſe nimirum, propriè, diſtinctéque rem eſti-
mando) continuatur, aut prorſum aut retrorſum.
Scilicet, exempli
cauſà ſi duo baculi A B Y Z, C D Y Z in idem medium E F (illud
perpendiculariter, hoc obliquè) uniformi quâdam preſſione vel impe-
tu adigantur, exiſtimo medii ceſſione vel reſiſtentiâ totam (quâ bacu-
lus obliquus fertur, aut medium impellit) vim æquè rectâ ſemità an-
trorſum verſus I K, vel retrò verſus C D derivari, ac perpendicularis
ipſius impetus in G H progreditur, aut regreditur in A B.
Quod
enim nonnulli putant medii ſuperficiem baculi perpendicularis tenden-
tiæ magìs opponi, quam obliqui, proindéque perpendicularis impul-
ſum rectà continuari, ſed obliquum alio detorqueri;
vel aſſertionem
ipſam non agnoſco, vel non admitto conſequentiam.
Enimverò ſi per
illud opponi nil aliud volunt quàm realiter objici, ſeu obſtare recta
pergenti, non minùs eo modo ſuperſicies E F opponitur baculo C D,
11Fig. 1. quàm ipſi A B;
rectum enim ejus progreſſum pariter intercipit, im-
pedit, demutat.
Verùm ſi quam aliam neſcio quam imaginariam op-
poſitionem intelligunt, nihil video quod huc faciat indè conſectari.
Proſectò rem abſtractè, nec ut accidentarium quid immiſceamus, ex-
pendendo, nihil attinet ullam medii partem conſiderare præter illam,
ad quam corpus progrediens aut propellens ei occurrit;
hæc enim ſola
reſiſtendo quicquam efficit, aut cedendo.
Quare per rectam D Z pro-
gredienti impulſui ſolum punctum Z opponitur;
perindéque fuerit
qualem reliqua medii ſuperficies obtinere ſitum concipiatur.
Punctum
autem Z æquè pulſui venienti à D perrectam D Z, atque tendenti per
rectam Z K verſus K contrariatur, ac ei qui à B per B Z procedens iter
affectat per Z H verſus H.
Idémque de reliquis medii punctis intelligi
par eſt, quibus uterque baculus ipſum contingit, aut ei applicatur.

Itaque reverà par utriuſque pulſùs quoad oppoſitionem eſt ratio;
ſimi-
líſque proinde utrobique reſultabit effectus;
pulſumnempe recto tra-
mite vel tranſmittere, vel rejicere.
Verùm longè ſecus eveniet, ſi ba-
culum alterum obliquum, ſeu P D Y Q, cum ipſo A B Y Z confera-
mus Etenim ſuperſicies E F baculi A B Y Z motui, vel impulſui
magìs opponitur, aut obſiſtit, quàm motui vel impulſui baculi P D Y Q.

Quoniam illi toti cum tota ſui parte Y Z, huic vero tantum ex parte Y
renititur.
è qua diſcrepantia neceſſariò diſpar effectus conſequetur, ut
nimirum pulſùs aut motûs directio mutetur.
Quod diſcrimen eò lu-
bentius adnoto, quoniam hoc arbitror modo (vel adſimili) lucis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index