Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 303 > >|
1pendet ab habitu principiorum, loco illorum nititur conclu­
ſionibus demonſtratis in ſuperiori ſcientia.
Et hac ratione
nihil demonſtratur in Perſpectiua, quod non inferatur ex con­
cluſionibus Geometriæ cui ipſa ſubordinatur; nihilque in Mu­
ſica, quod non nitatur concluſionibus ac principijs Arithme­
ticæ cui ſimiliter ipſa ſubalternatur.
Secundum requiſitum eſt, vt idem ſit obiectum ſubalter­
natæ, ac ſubalternantis ſecundum aliquam rationem forma­
lem.
Quandoquidem ſi ſubiecta eſſent eſſentialiter diuerſa
ſecundum formalitatem qua cadunt ſub ſcientiam, non dare­
tur tranſitus à ſcientia ſubalternata ad ſubalternantem, vt do­
cet Ariſtoteles; hoc eſt accipiendo ex illa propria principia
ac media ad probandum ſuas concluſiones; quia tam paſſio­
nes demonſtrandæ de ſubiecto, quàm principia quæ ſunt
cauſæ intrinſecæ ipſarum paſſionum, debent eſſe maximè pro­
pria & connexa cum ipſo ſubiecto: nihil autem poteſt eſſe
maximè proprium duobus ſubiectis eſſentialiter diuerſis; ac
proinde ex connexione cum principijs vnius, inferri non po­
teſt connexio alterius ad conficiendas demonſtrationes.
Ea­
dem ergo eſſentialiter debent eſſe ſubiecta ſubalternantis, ac
ſubalternatæ, ſaltem ſecundum aliquam rationem formalem,
quamuis alia ratione differant inter ſe.
Semper enim ratio
illa formalis ſub qua agitur de aliquo in ſcientia, vniuerſaliori
ac ſimpliciori modo conſideratur in ſubalternante, quàm in
ſubalternata, in qua ſemper contrahitur ab aliqua differentia
accidentali ſuperaddita, vt conſtat in Muſica reſpectu Arith­
meticæ, & in Perſpectiua reſpectu Geometriæ.
Siquidem in
Arithmetica ſimpliciter conſideratur numerus ſecundum ſe,
in Muſica vero conſideratur numerus in ſono.
Similiterque in
Geometria ſolum conſiderantur lineæ, in Perſpectiua vero
conſiderantur in viſu, quæ differentiæ putantur accidentales;
nam vt docet Ariſtoteles locis citatis, & 13 metaph.
ſum. 1.
cap. 3. Muſica & Perſpectiua non verſantur formaliter circa
ſonum & viſum ſed circa numerum & lineam de quibus agi­
tur abſolutè in Arithmetica, & Geometria.
Quibus poſitis, dicendum eſt, Mechanicam facultatem ab­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index