Item si in paludibus moenia constituta erunt, quae paludes secundum mare fuerint, spectabuntque ad septentrionem aut inter septentrionem et orientem, eaeque
paludes excelsiores fuerint quam litus marinum, ratione
videbuntur esse constituta.
fossis enim ductis fit aquae
exitus ad litus, et mare tempestatibus actum in paludes
redundantia motionibus concitata marisque mixtionibus
non patitur bestiarum palustrium genera ibi nasci, quaeque de superioribus locis natando proxime litus perveniunt,
inconsueta salsitudine necantur.
exemplar autem huius rei
Gallicae paludes possunt esse, quae circum<cingunt> Altinum, Ravennam, Aquileiam, aliaque quae in eiusmodi locis municipia sunt proxima paludibus, quod his rationibus habent incredibilem salubritatem.
Quibus autem insidentes sunt paludes et non habent exitus profluentes neque
per flumina neque per fossas, uti Pomptinae, stando putescunt et umores graves et pestilentes in îs locis emittunt.
Item in Apulia oppidum Salpia vetus, quod Diomedes ab Troia rediens constituit sive, quemadmodum
nonnulli scripserunt, Elpias Rhodius, in eiusmodi locis fuerat conlocatum, ex quo incolae quotannis aegrotando laborantes aliquando pervenerunt ad M.
Hostilium ab eoque
publice petentes impetraverunt, ut is idoneum locum ad
moenia transferenda conquireret eligeretque.
tunc is moratus non est, sed statim rationibus doctissime quaesitis
secundum mare mercatus est possessionem loco salubri
ab senatuque populoque Romano petît, ut liceret transferre oppidum, constituitque moenia et areas divisit nummoque sestertio singulis municipibus mancipio dedit.
his
confectis lacum aperuit in mare et portum e lacu municipio perfecit.
itaque nunc Salpini quattuor milia passus
progressi ab oppido veteri habitant in salubri loco.