Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 2. dę
momentis
grauium in
fluido inna­
tantium
SIt pondus A maius, B verò minus alligata extre­
mitatibus funis ADB, qui ſupponatur omninò
grauitate carere, & reuoluatur circa trochleam CDE
conuertibilem circa axim fixum F. patet quòd funes
AC, & BE perpendiculariter ad ho­
10[Figure 10]
rizontem CE prementes, & extenſi
contingunt peripheriam rotæ in ter­
minis oppoſitis C, & E eiuſdem dia­
metri, ſeu libræ horizontalis, ergo
funes CA, & EB ſunt inter ſe paralle­
li; coniungatur poſtea recta linea AB,
ſeceturque bifariam in G, & vt pon­
dus A ad B ita fiat diſtantia BI ad IA
manifeſtum eſt (ex mechanicis) punc­
tum I eſſe centrum grauitatis com­
munis duorum colligatorum ponde­
rum A & B, funis enim hanc propor­
tionem non alterat, cùm nullius gra­
uitatis ſupponatur: aſcendat poſtea
pondus minus B vbicumque ad L, & deprimatur ma­
ius pondus A vſque ad K. dico quod ambo in com­
muni centro grauitatis deſcendunt circa libræ cen­
trum, ſeu fulcimentum ſtabile G motu directo, & per­
pendiculari ad horizontem.
coniungatur recta lineą
KL quia funis ADB æqualis, imò idem eſt, quàm K
DL, igitur ablato communi ADL erit deſcenſus AK
æqualis aſcenſui BL; quare in triangulis ſimilibus
ob æquidiſtantiam laterum AK & BL homologorum
vt AK ad BL ita erit AG ad GB & ita pariter KML

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index