illius motus qui a gravitate mobilis fit, ut motus deorsum; a minori vero gravitate, eiusdem motus tarditas; et, rursus, a maiori mobilis levitate maior manabit celeritas illius motus qui a levitate mobilis fit, nempe motus </s>
<s id="id.1.1.7.02.12">Manifestum est itaque, quomodo diversitas celeritatis et tarditatis motus contingat in diversis mobilibus in eodem medio motis: si enim motus sit deorsum, quod
<lb ed="Favaro" n="30"/>
gravius erit citius movebitur, quam quod minus grave; si vero motus erit sursum, illud velocius movebitur quod levius </s>
<s id="id.1.1.7.02.13">Sed utrum duo mobilia in eodem medio lata in motuum celeritate proportionem servent quam suae gravitates habent, ut credidit Aristoteles, inferius </s>
<s id="id.1.1.7.02.14">De celeritate deinde et tarditate eiusdem mobilis in diversis mediis similiter accidit ut mobile citius in medio illo deorsum </s>