Landi, Bassiano, Ecphrasis de motu, 1550

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 71 > >|
1dem, aut præſente, aut abſente: præſente
quidem, aut vehente, aut trahente: ab­
ſente verò, quia abeſt à toto motu, & ad
eſt initio motus, qualis eſt motus ille,
qui dicitur iactus a Latinis, à græcis ρ
ψις.
Iactum portò abſente motore pro­
duci opinatur Plato per antiperiſtaſim,
hoc eſt ex appetitu quodam naturali aë­
ris, occupandi ſubitò illum locum, quem
antea implebat corpus proiectum, idque
ne detur locus vacuus corpore: aër
enim, qui circumſtat & obſidet iactam
ſagittam, aut aliud misſile, dum occupat
locum deſtitutum corpore, interea pel­
lit ſagittam.
Itaque efficitur iactus ex per­
mutatione locorum ſecundum dogma
Platonis: id tamen Ariſtoteli non vſque
quaque probatur: Is enim in phyſicis cau­
ſatur pulſum, quem nominat ὤθησιν:
Motor namque verbi cauſa manus, primò
pellit aërem, deinde pars aeris pulſa, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index