Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 129 > >|
1am rectam mouebit. quod quidem conſtabit, ſi globu­
lum friabilem ſubſtituas: ex motu enim gyrationis in
atomos infinitas diſsipabitur.
At verò continuitas par­
tium globuli diſſolui nequit ob firmitatem, neque; late­
raliter moueri ob reſiſtentiam illarum partium, quæ im­
pulſu contra io aguntur: quòt enim lineæ tangentes,
tot: dem ineſſe videntur impulſus: itaque; centrum glo­
buli tantò magis detinetur in lineà rectà, quantò majori
velocitate in gyrum mouetur.
Dices quam ob rem er­
go turbo, dum ſuper axe mouetur horizonti parallelo,
non eandem firmitatem habet ſui centri à partibus cir­
cumactis? neque enim eidem puncto inſiſtit axis, verùm
huc illuc incerto motu oberrat.
Reſpondeo id ab in
æquali illarum partium ſitu, quibus planum tangit,
prouenite: cùm non in puncto fiat contactus. quia ergo in
ſuperficie illius plani aſperà & in æquali partes aliæ ſunt
depreſſæ, aliæ prominentes & verrucoſæ, neceſſe muta­
tionem fieri in motu: dum vel ſubſidet in lacunas, vel
ad tubercula offendit.
Ad ſecundam objectionem, di­
co ſagittam circulariter moueri ex illo motu, quo cum
arcu mouetur; impulſus enim à centro detinetur, quò
minùs per lineam rectam moueat: at verò motus ſagit­
tæ à neruo excuſſæ, quia à nullo detinetur, per lineam fit
mediam inter tangentem & lineam rectam, ſiuè per di­
a metrum parallelogrammi, cujus latera ſunt in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index