Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
< >
page |< < of 355 > >|
1neten canore aptiſſimè licet. quaſi. n. cantus illius, ſit etiam huius ſimilitudinem ex
illa capiunt.
cùm aut Echo eius cantus quidam ſit (eſt. n. tactus vocis netes deſinen­
tis) ſonus idem exiſtens ſono hypates, meritò ob ſimilitudinem nete videtur moue­
re hypaten.
ſcimus enim neten appræhenſam non moueri; videntes verò hypatem
non appræhenſam, & ſonitum ipſius audientes, ipſam ſonare credimus.
quod qui­
dem in multis nobis accidit, in quibus neque ratione, neque ſenſu poſſumus certi ali­
quid videre.
Præterea ſi nete maximè intenta percutiatur, accidit iugum tremere,
nihil igitur mirum.
ipſo commoto, omnes chordas ſimul commoueri, nec abſurdum
eas ſonum facere.
ſonus quidem netes, & deſinens, & incipiens alienus eſt à cæte­
ris: deſinens tamen idem cùm hypate: quo addito propriæ ipſius motioni, illius to­
tum videri, nihil abſurdi.
eſt verò maior, quam communis reliquarum chordarum
ſonus, quod illæ quidem, quaſi à nete, propulſæ molliter ſonant: nete verò totis vi­
ribus, omnium quippe vehementiſſima.
it aque ſecundarius eius ſonus ſuperior reli­
quis erit; præſertim cùm læuiſſimo motu moueantur) Idem quæſiuit num.
24. quæ
ibi dicta ſunt, huc etiam pertinent.
quibus repetitis melius ſequentem pa­
raphraſim percipies.
Verum ante omnia antiquæ lyræ ex antiquis monu­
mentis figuram oculis ſubijciam.
164[Figure 164]
Porrò, vt tradit Vincentius Galilæus in ſuis Dialogis, erat eius figura,
quaſi ex caprino capite conſtructa, cuius duo brachia erant capræ cornua;
inferior pars cranium, quæ tota baſi complanatæ ita ſuperponebatur, vt in
quouis poſita plano recta conſiſteret, neque vt geſtaretur, opus erat.
chordæ
ipſius, quæ eſſent, & qua ratione eſſent collocatæ, in figura apparet; quot
autem fuerint, pro temporum varietate determinandum eſt, nam primo 4.
deinde 7. demum 8. fuerunt, & plures etiam.
Iugum autem, cuius cauſa fi­
guram appoſui, erat ſupernum illud tranſuerſarium, cui fides annecteban­
tur, vt idem Vincentius aſſerit.
nunc ad textum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index