Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 360 > >|
1nouem, in fine quarti ſexdecim & c. ſicque aggregata
ſpatiorum ſe vt temporum quadrata haberent.
Quod
ad rationem; quia nondum perſpexi, quem ipſe te ais
perſpexiſſe Paralogiſmum: ideo έπέχω, expectoque,
quouſque eximias lucubrationes vulgaueris, quas pol­
liceris aduerſus ea, quæ à Galileo de Motu ediſſeruntur
Dialogo tertio.
III. Deinde, cùm ipſe elicio, Vim impellentem mobils
ſurſum, non modò non deſtrui, ſed ne vlla quidem ratione im­
minui à vi impellente in latus, dicis, Me non inuenturum
fidem apud harum rerum peritos, apud quos receptum eſt, Mo­
bile quodcumque duobus motibus in diuerſas partes actum,
tantò ſegniùs deferri in vnum terminum, quantò fortiùs is
alterum tendit.
Ego verò, cui cordi eſt, non tam peri­
tis quid perſuadere, quàm addiſcere ab ijs aliquid; id
expeto ſolùm, vt perſpicuè doceant, quod poſſim ca­
pere perſpicuè.
Et, quod ſpectat quidem ad tuum
Effatum, ſi dum Mobile reipsâ mouetur, diſiunctum­
que eſt à motore, veluti lapis per aërem, ſuperueniat
vis aliqua, vt venti, aut manus, quæ ipſum deflectat:
agnoſco eo caſu vim primò impreſſam imminutum iri,
& mobile, ad quem terminum deſtinabatur, non per­
uenturum.
At ſi noui nihil interueniat ab ipſo vſque
proiectore, in quo & visipſius propria, & vis corporis
ipſum transferentis in vnam coierint: non video quî
debeat recipi Effatum; cùm mobile non tam agatur
duabus viribus, quarum vna alteri obſtet, quàm vnâ,
eáque ſic compoſitâ, vt ad vnicum terminum, ſcilicet
obliquum, contendat.
Neque enim manus, dum à
naui transfertur, lapidem reuerâ ſurſum proiicit (vt-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index