Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
< >
page |< < of 291 > >|
1oculus ex aduerſo in
h, ita ut ad æquales
angulos poſsit uide­
re Solem in k, dico q̊d
depreſſo oculo in m,
uidebit alium Solem
maiorem uerſus mar
ginem aduerſum in l,
& longè ſplendidio­
rem: quia enim radij
reflectuntur ex k, ut ro
buſti & à medio den
ſiore ad rarius, qui
non inflectentur, erunt
pauci, & ideò Sol in
k minor apparebit, et
languidior: maior au
276[Figure 276]
tem pars deflectetur à perpendiculari ad m, igitur Sol apparebit ma­
ior & ualidior longè ſplendentibus radijs, adeò ut uix ferri poſsit.
Sed quoniam angulus ex ſuppoſito m l ſ maior eſt h k e, igitur cum
oculus iudicet ſe uidere a d æquales angulos, uidebitur g depreſ­
ſior & propior labro in t, ſicut n m eſt infra h, ita t infra g, quare etiam
ut angulus m l ſ ſit æqualis angulo t l f, neceſſe eſt ut l ſit ultra k: ali­
ter t uideretur quaſi tangere aquam.
In hora autem deliquij Solis,
uelut hodie v. Idus Aprilis hora ſexta diei, cum diligentiſsimi ſtatue­
rint medium eclipſis in quinta, & ſuppoſita fuerit obſcuratio à Io­
anne Stadio partium nouem cum beſſe, & tempus horæ unius &
m: 26, fuit tamen maior & longior: quoniam luminaria fuerunt pro­
piora una parte caudæ Draconis, quam ipſe poſuerit in tabulis, &
hoc quia ſupponit ęquinoctium tardius diebus duobus quam apud
Alphonſum: & forſan ſufficiebat una dies, ſcilicet ut eſſet die deci­
ma Martij horis decem octo à meridie: nam tunc omnia reſpon­
dent obſeruationi: in qua apparuerunt quatuor Lunæ: & quidem
ab initio fuerunt duæ orientaliores è regione, ſcilicet o p, & una oc
cidentalior n, & tantum diſtabat n a k quantum o: Et clarum erat
quòd p erat, ſicut ſecunda iris parua & non candida, ſed rubra pur­
pureo miſta, quoniam ex reflexu o oriebatur: apparebat autem a la
tere illo, quoniam Luna dextram partem obtegebat, ideo illa erat
minus luminoſa, & uerus Sol erat in k, modò Lunæ, modò Solis
imaginem referens ubi tranſiſſet eclipſis medium, non amplius
tres illæ Lunæ apparuerunt à dextra & à ſiniſtra, ſed una ultra nos

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index