Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 491 > >|
1ſi maius eſt maiorem impetum produceret; nec enim agit tantùm pars,
quæ tangitur;
alioqui globus qui tangit tantùm in puncto minimè re­
flecteretur; quid enim punctum agere poteſt?
Igitur ſi tantùm agit, quo
maius eſt plùs agit; quæ omnia ſunt perabſurda; Igitur non producitur
ille impetus à corpore reflectente.
Vide Th. 40.lib.1.&c.
Theorema 6.
Non producitur ab vllo alio extrinſeco; non ab aëre, qui motui obſi­
ſtit;
ſed nihil eſt aliud extrinſecum applicatum; Igitur non producitur
ab vlla cauſa extrinſeca:
adde ſi vis rationem euidentiſſimam, quæ Theo­
rema ſuperius mirificè confirmat;
quia ſcilicet maximè applicatur mo­
bile corpori reflectenti per lineam perpendicularem;
igitur per illam
maximè deberet agere:
quippè per lineam obliquam quaſi tantùm allam­
bitur corpus reflectens;
atqui linea reflexionis perpendicularis minima
eſt omnium quamuis per accidens, vt conſtat experientiâ, & nos infrà
demonſtrabimus;
cùm tamen deberet eſſe maxima; igitur impetus non
producitur in mobili reflexo, nec ab ipſo corpore reflectente, nec ab vllo
alio extrinſeco; quia nihil prorſus aliud applicatum eſt, à quo produci
poſſit.
Reſpondent aliqui produci à generante; ſed quodnam eſt illud
generans?
non cauſa ſecunda, vt patet; an verò prima? ſed quis dicat
moueri tantùm à Deo pilam à muro repercuſſam?
ſed quidquid moue­
tur, inquies, ab alio mouetur, vt vult Philoſophus.
Reſpondeo mediatè
ſcilicet, vel immediatè;
quippe illa pila à ſe ipſa non mouetur, ſed ab
impulſore mediante, ſcilicet, impetu impreſſo; ſed hæc alibi iam indi­
cauimus.
Theorema 7.
Non producitur ille impetus ab ipſo mobili, vt conſtat nec enim exigit
moueri illo motu;
adde quod eſt cauſa neceſſaria; igitur nulla eſſet ra­
tio, cur modò maiorem, modò minorem effectum, hoc eſt impetum pro­
duceret; quod tamen accidit; ſed hæc ſunt facilia.
Theorema 8.
Non producitur nouus impetus in reflectione pura: probatur, quia produ­
ceretur ab aliqua cauſa:
illa autem eſſet vel extrinſeca, vel intrinſeca;
non producitur ab vlla causâ extrinſecà per Theor.6.nec ab vlla intrin­
ſecâ per Th.7. igitur à nulla;
igitur nullus producitur; dixi in reflexio­
ne purâ, quia præter reflexionem fieri poteſt, vt corpus reflectens mobi­
le impellat;
vt cum duo globi mutuò colliduntur, vel vt ſit aliqua com­
preſſio, quâ poſitâ nouus impetus producetur;
non eſt tamen quòd ali­
quis dicat motum reflexum eſſe tantùm à compreſſione;
quia quò corpus
durius eſt;
& minùs redit, meliùs reflectitur; ſic marmor à marmore fa­
cilè reflectitur.
Theorema 9.
Hinc impetus ille, qui eſt cauſa motus reflexi, eſt idem cum præuio conſer-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index