Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
271 247
272 248
273 249
274 250
275 251
276 252
277 253
278 254
279 255
280 256
281 257
282 258
283 259
284 260
285 261
286 262
287 263
288 264
289
290 4
291
292
293 7
294 8
295 5
296 6
297 9
298 10
299 11
300 12
< >
page |< < (246) of 376 > >|
270246M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA gentesque ad nares, quae ſunt in arcula, in quibus axes ſunt ex torno
ſubacti et ibi collocati, qui, cum recipit arcula animam, ſpiritum non pa-
tientur obturantes foramina rurſus redire.
Ita cum vectes extolluntur,
ancones deducunt fundos modiolorum ad imum.
Delphinique qui ſunt
in verticulis incluſi, chalantes in eos cymbala, aëre implent ſpatia mo- diolorum, atque ancones, extollentes fundos intra modiolos vehementi
pulſus crebritate, et obturantes foramina cymbalis ſuperiora, aëra qui eſt
ibi clauſus, preſſionibus coactum, in ſiſtulas cogunt, per quas in pnigea concurrit, et per ejus cervices in arcam:
motione vero vectium vehemen-
tiore ſpiritus frequens compreſſus epiſtomiorum aperturis influit, et re-
plet anima canales.
Itaque cum pinnae manibus tactae propellunt et re-
ducunt continenter regulas, alternis obturando foramina, alternis aperiun-
do, ex muſicis artibus multiplicibus modulorum varietatibus ſonantes ex-
citant voces.
Quantum potui niti, ut obſcura res per ſcripturam diluci-
de pronunciaretur, contendi.
Sed haec non eſt facilis ratio, neque omni-
bus expedita ad intelligendum, praeter eos, qui in his generibus habent
exercitationem.
Quod ſi qui parum intellexerint e ſcriptis, cum ipſam
rem cognoſcent, proſecto invenient curioſe et ſubtiliter omnia ordinata.
CAPUT XIV.
Qua ratione rheda vel navi vecti, peractum iter dimetiamur.
Transferatur nunc cogitatus ſcripturae ad rationem non inutilem , ſed ſumma ſolertia a majoribus traditam: qua in via rheda ſedentes vel ma-
ri navigantes, ſcire poſſimus quot millia numero itineris fecerimus.
Hoc
autem erit ſic.
Rotae, (a) quae erunt in rheda, ſint latae per mediam di-
1234

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index