Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
[91.] CAP. VII.
[92.] CAP. VIII.
[93.] CAP. IX.
[94.] CAP. X.
[95.] CAP. XI.
[96.] CAP. XII.
[97.] DE COELO ARISTOTELIS LIBER II.
[98.] CAP. I.
[99.] CAP. II.
[100.] CAP. III.
[101.] CAP. IIII.
[102.] CAP. V.
[103.] CAP. VI.
[104.] CAP. VII.
[105.] CAP. VIII.
[106.] CAP. IX.
[107.] CAP. X.
[108.] CAP. XI.
[109.] CAP. XII.
[110.] CAP. XIII.
[111.] CAP. XIIII.
[112.] DE COELO ARISTOTELIS LIBER III.
[113.] CAP. I.
[114.] CAP. II.
[115.] CAP. III.
[116.] CAP. V.
[117.] CAP. VI.
[118.] CAP. VII.
[119.] CAP. VIII.
[120.] DE COELO ARISTOTELIS LIBER IIII.
< >
page |< < (48) of 760 > >|
27048ARIST. DE COELO get. Conuerſionis uerò cœli principiũ id eſt, unde oriuntur
ſtellæ:
quare hoc erit dextrum, id uerò ubi fiunt occaſus, læ
uum.
Si igitur à dextris incipit, & circunfertur ad dextra,
polum eum qui non uidetur ſuperũ eſſe neceſſe eſt:
ſi enim
erit is qui uidetur, motus ad partes erit ſinistras:
quod qui-
dem non dicimus.
Patet igitur, eum polum, qui non uide-
tur à nobis, cœli partem ſuperam eſſe:
& eos quidem qui
illic habitãt, in hemiſphærio ſupero eſſe, atq;
in dextris: nos
autem in infero, ac ſinistris, contr à atque Pythagorici di-
cunt:
illi enim nos ſuprà faciunt dextraq́; in parte, illos in-
frà, atq;
in læuis: contr arium autem accidit. Verùm ſecundæ
conuerſionis ueluti uagarum ſtellarum, nos quidem in ſu-
peris, dextrisq́;
ſumus: illi uerò in inferis ſunt, atq; ſinistris:
eſt enim hiſce principium motionis contrà, propterea quòd
lationes contrariæ ſunt.
Quare fit ut nos in principto ſi-
mus, illi in fine ſint collocati.
De partibus igitur per dimen
ſiones, locoúe definitis, tot à nobis ſint dicta.
Quamobrem plures ſint circulorum lationes.
CAP. III.
11Hîc determi-
nat Ārift, de di
uerſitate partiũ
circularitermo
tarum at{que} dif,
ficile eſſe de nu
mero cœleſtiũ
corporũ deter-
minare propter
nimiam diſtan-
tiam, propter
quã ipſorũ ac-
cidentia nõ be
ne cadunt ſub
ſenſu noſtro.
CV`m autem conuerſio conuerſioninon ſit contraria,
conſiderandum cur plures ſunt lationes, quanquàm
eminus facere inquiſitionem conamur:
eminusq́; non adeò
loco, ſed multò magis hoc ipſo quòd accidentium ipſis
cœlis perpaucorum ſenſum habemus:
dicamus tamen, at-
que de ipſis cauſam hinc ſumamus oportet.
Eorum quod-
que quorum eſt opus, operis ipſius eſſe gratia, constat:
Dei
uerò operatio, immortalitas eſt:
hoc autem eſt perpetua ui-
ta.
Quare Deo perpetuum ineſſe motum neceſſe eſt. Cùm
autem cœlum ſit tale (eſt enim, corpus quoddam diuinum)
ideo corpus rotundũ habet, quod ſuapte natur à ſemper cõ-
uertitur.
Cur igitur, totũ corpus cœli tale nõ eſt? quia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index