Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1ſtoteles 1. de Cælo tex. 89. & 8. Phyſic. tex. 27. docuit
per violentiam mota, fieri quaſi per ſe mobilia: hoc eſt ſi­
mili quadam intrinſeca virtute inhærente, at que à proijcien­
te recepta.
Alioqui proijciens efficere non poſſet, vt proie­
ctum etiam poſtquam ab ipſo ſeiunctum fuerit, alterum im­
pellat, vt hic ipſe aiebat, niſi in actu proiectionis, talem in
eo virtutem impulſiuam imprimeret.
Contra tamen huiuſcemodi expoſitionem eſt, quòd ſæ­
pè Ariſtoteles alibi docuerit, proiecta ab aere, vel aqua, aut
alio non abſunili medio deferri, vt 4. Phyſic. tex. 68. &
lib. 8. tex. 82. & lib. 3. de cælo tex. 28. Quod idem ſuppo­
nit lib. de Somnijs, ac de Diuinatione per ſomn.
& 11. ſect.
problem. quæſt. 6. Ex quo aliqui Peripatetici ſumpſerunt,
nullam in proiectis dari virtutem motiuam à proijciente
impreſſam.
Sequeretur enim poſt remotionem proijcien­
tis, ipſa proiecta per illam, tanquam à ſe per proprium prin­
cipium intrinſecum moueri præter naturam, quod impoſſi­
bile eſſe ſtatuit ipſemet Ariſtoteles 8. Phyſicor. tex. 29. Vi­
tale namque (hoc eſt animatorum) ait eſſe proprium.
Cum
pariter tex. 27. dixiſſet.
Quorumcunque motus principium
in ſe ipſis eſt, hæc natura dicimus moueri, non autem vio­
lentia.
Verum ſi Ariſtotelis doctrina in locis citatis attentius
expendatur, nihil omnino illam contra explicatam virtutem
impreſſam continere comperietur.
Tantum enim per eam
intendit Philoſophus proiecta non modo prius à proijcien­
te, ſed etiam à medio poſtea ſemper impelli; nec ob remo­
tionem, aut ceſſationem proijcientis à ſeipſis moueri, ſed
adhuc ab alio extrinſeco nempe à contiguo ambiente.
Alioqui non negat virtutem aliquam à proijciente cum in
ipſis proiectis, tum etiam in aere, vel alio medio imprimi.
Nam vt docet 8. Phyſicor. tex. 82. vbi hac de re fuſiùs ac
magis ex profeſſo pertractat: Neceſſe eſt (inquit) dicere,
quod primum mouens facit, vt medium poſſit mouere,
nempe contiguus aer vel aqua.
Quod verificari non poſſet
abſque impreſsione, ac diffuſione alicuius virtutis motiuæ,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index