Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1
horum iam (vt dixi) demonſtrauimus.
Ve­
rùm quomodo tam tenue linum tantam vim
125[Figure 125]
ſuſtineat, vt mali ipſi & funes
quàm vela faciliùs frangantur,
hæc eſt: quoniam impetus venti
per partes carbaſi diuiditur.
Sit
enim carboſus ABCDE, & ſi
in A parte, tota vis colligeretur
quæ nauem impellit, cùm etiam
B ſinuetur duplo magis, ac tri­
plo, & ſecundum numerum partium velo­
cius moueret?
At non mouetur, non igitur to­
ta vis in vna parte colligitur.
Neceſſe eſt
igitur vim diſtribui iuxta partes magnitudi­
nis veli.
Ac collectio hæc fit iuxta multipli­
candi rationem, non additionis: igitur à
126[Figure 126]
paruo impetu magnum
pondus ſic mouetur.
Si
enim quatuor triplas iun­
xeris, fit duodecupla: fi
multiplicaueris, fiet pro­
portio octuaginta vnius ad
vnum.
Ex ſe igitur quintu­
plis colliguntur per iam additionis 30. ex
quinque autem duplis multiplicat inuicem
32. Si igitur inuicem conferantur, quinque
duplæ mouebunt pondus ſex quintuplarum.
Ob id vela magna difficilius frangantur par­

uis dum æqualiter mouent.
Nec eſt ratio
motus, vt velorum: nam carboſus, quæ paſſus
obtineat decem, ſi nauim impellit paſſuum
1000. quatuor in ſingulas horas, quæ 15.
paſſus magnitudinis obtinet, eò velocius
mouebit, quò proportio exceſſus 15. ad ma­
gnitudinem à qua primum nauis moueri in­
cipit, ad exceſſum decem paſſuum ad ean­
dem.
Similiter & de altitudine. Sed alia ra­

tio eſt.
Facit etiam ad tutelam carbaſorum
venti ſubſtantia mollior, & motus conſimi­
lis.
Sicut enim motus concurſus, cuius tre­
mulus pars eſt, ad fracturam plurimùm fa­
cit, ita fugitiuus qualis in velis plurimum
prohibet: quoniam omnis motus circa ali­
quid fit quod quieſcat.
Ictus cur fe­
riat, pondus
non.
Ictus quomo­
do validiſ­
ſimi, & vbi.
Cur in ictu
attractio
gladij ad
ſcindendum
plurimum con­
ducat.
Haſtæ lon­
giores cur
tranſuerbe­
rent magis
breuibus.
Nauis à ve­
lis cur tam
celeriter mo­
ueatur.
Cur vela cum
tanto impetu
ſinuentur, à
ventis non
diſrumpantur.
Vela magna
tutiora par­
uis à fractu­
ra.
Ratio motus
nauium
carbaſis.
Seræ quomo­
do ab vnci­
nis tutæ fiant.
Facilior eſt clauium ratio, ſed tamen eiuſ­
dem generis.
Nam cùm ſecundum latitudi­
nem diuiduntur, vncinus breuis ſolùm poteſt
immiti, vndè cùm ab axe parum diſtet, non
poteſt repagulum retrò agi: longus etiam
vncinus ac ſtrictus vim, & robur non habet.
Duriora tamen repagula, & plura ſeptis di­
ſtincta, tutiora aduerſus vncinos.
Securiſſi­
ma ſera, quæ obicem habet, altera clauis par­
te tollendum, altera repagulum, ſepto inter
obicem ac repagulum intercedente.
Si ſera­
rum modos hîc narrare voluero, tædium res
ipſa pariet.
Vnius tamen exemplum ſubii­
ciam, quàm Ianellus conſtruxit.
Hæc ſub
quouis nomine quod ſeptem literis conſta­
ret, ad vnguem claudi poterat: nec ſub alio
quàm clauſa eſſet reſerari.
Orbis primùm
erat ſolidus, atque ex aduerſo lenis parte an­
teriore canalis ex centro rectus prominebat,
in cuius faſtigio cochlea maſcula breuis
erat.
In huius etiam orbis marginæ alius eſt
canalis inanis, rotundus, magnitudine æqua­
lis, & æquidiſtans: atque ex aduerſo duæ li­
neæ paruæ limbum diſtinguunt.
His lineis
ſeptem dictionis literæ, orbiculos circuma­
gendo, aptandove, è directo poni debent,
eo ordine quem ſeruare inſtituiſti: vt no­
men (gratia exempli) ſeptem literarum ſit
SERPENS, ſinguli orbes è directo ſpatij
duarum linearum ſuam literam conſtituent,
vt vel claudi, vel aperiri poſſit.
Seræ quæ ſub
quocunque
nomine clau­
di poreſt.
Erunt enim ſeptem orbes in margine al­
phabetum habentes, quorum vnum pro
exemplo in margine deſcripſi: aut totidem
numero, quotus eſt literarum numerus, ſub
quo claudi debet.
In medio circulus latus,
totidem diſtinctus ſpatiis, quot ſunt in mar­
gine literæ.
Totidem quoque orbiculi dentati, quot
ſunt ordines alphabeti.
Hos in tertia figura
denticulo adiecto deſcripſi: vel, vt in quarta,
partem orbium ſecundæ figuræ poſteriorem
cùm ſpatio in orbiculo medio, cui denticu­
lus parui orbis infigatur.
Manifeſtum eſt
enim, ſic circumuerſo ſecundo orbe ſimul
& tertium ſecum trahi, & tamen non niſi
fixa litera loco ſuo vnus alteri, aut iungi po­
terit, aut auelli.
Cùm concluſa fuerit ſera cir­
cumaguntur orbes abſque impedimento, vt
ſic nominis ratio confundatur.
Sed iſta mittamus, quæ magis curioſa
127[Figure 127]
ſunt, quàm vtilia: illud potius quod ad quo­
tidianum vſum pertinet doceamus, ſcilicet
quonam pacto in arca pecuniæ ita abſcondi

poſſint, vt neque veſtigium loci appareat:
nec ſi ſciatur, niſi confracta arca pecuniæ,
aut gemmæ extrahi.
Pluribus enim prodeſt
ſcire quòd ſint: nam etſi non cognoſcant
vbi, prætentant, veſtigant: & quandoque eò
licentiæ perueniunt, vt frangere aggredian­
tur.
Nihil enim magis fures, ac latrones au­
dere facit, quàm ſcire, ceróque cognoſcere
adeſſe prædam, & ſi vbi exquiſitè ſit neſ­
ciant: vt contrà nihil tam illorum frangit
audaciam, quàm ſi dubitent prædam non ad­
eſſe.
Itaque conandum ad ſecuritatem maxi­
mè vt nidulus lateat: deinde etiamſi ſciant
adeſſe, vt difficillimè extraxi poſſit.
Nemo
ignorat materiam è ferro, craſſitudinem ta­
bularum neceſſariam eſſe.
Tum verò vſitata,
duplicem arcæ fundum, aut è lateribus arcu­
las, & recondita ſcriniola abditóſque receſ­
ſus, quæ omnia ſagacem virum haud fallere
poſſunt, cum craſſitudinem partium, & late-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index