Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 406 > >|
1
o
RNAMENTA QVAE OPERI
bus adhibeantur ad rem ædificatoriam
plurimum facere alibi diſſeruimus: et
ornamenta ædificiis non deberi omni
bus eadem ſatis conſtat.
Nam ſacra qui
dem opera præſertim publica ut reddas
ornatiſſima omni arte atque induſtria est
elaborandum: ſuperis ea enim parantur: profana uero non ni
ſi hominibus.
Ergo dignioribus minus digna cedant conde
cet: ſuis tamen ornamentorum partibus honeſtabuntur.
Sa
cra publica eſſe qualia oportet libro ſuperiore tranſegimus.
Sequitur ut profana recenſeantur. Explicabimus igitur quod
cuique ornamenti impartiundum ſit.
Apprime publicum eſſe interpretor uiam. Nam ea quidem
cum ciuium cauſa / tum et peregrinorum etiam commodis pa
ratur.
Sed cum proficiſcentium alii tellure / alii aqua ſe tranſ
ferant: de utriſque dicendum eſt.
Illud repetas uelim quod ali
bi diximus.
Viam aliam militarem aliam non militarem. Tum
et aliter eſſe habendam uiam intra urbem: aliter per agrum.
Militarem uiam quæ per agrum ſit / uehementer ornabit ager
ipſe / per quem dirigatur: ſi erit ille quidem cultus / conſitus /
refertus uillis / diuerſoriis / rerum amoenitate et copia: ſi mo
do mare / modo montes / modo lacum / fluentem / fontes ue /
modo aridam aut rupem aut planitiem modo nemus uallemque
exhibebit
.
Ornamento etiam erit / ſi non præceps / non ardua /
non ſordida: ſed / ut ſic loquar / uaga et æquabilis et omnino
patula occurret.
Quas quidem res ut aſſequerentur / maio
res quid non aggreſſi ſunt?
Non illud refero / in centeſimum
uſque milia re ſtratas uias lapide præduro: et maximorum la
pidum ſtrue coaggeratas.
Appiam uiam inſtrauere a roma
uſque brunduſium.
Viſuntur paſſim totis uiis militaribus
proſciſſæ rupes lapideæ: delumbati montes: perfoſſi colles:
æquatæ ualles: impenſa incredibili et operum miraculo.
Quæ
omnia et utilitati et certe ornamento ſunt.
Præterea orna

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index