Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 111]
[Figure 112]
[Figure 113]
[Figure 114]
[Figure 115]
[Figure 116]
[Figure 117]
[Figure 118]
[Figure 119]
[Figure 120]
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
< >
page |< < of 403 > >|
1rum inuicem comparauerit. Itaque in late­
ribus, vel angulis decliuiore loco foramen
aperitur exiguum, intus verò cauitas eſt in
tabula quantam volumus, imò plures inclu­
duntur pecuniæ, & cum cotto completur ca­
uitas, inde tenuiſſima ligni ſcobe, & albo oui
locus quà patet clauditur, vt etiam eum qui
clauſerit, fallat.
Aliud Tabula ciuitati obdu­
citur ita arctè, vt rima non appareat.
In fru­
ſto quòd amoueri poteſt cochlea parua è
metallo fœmina includitur, eíque clauus ſu­
perponitur: alij illi conſimiles per arcam
certo ordine diſponuntur, cùm reſerandus
eſt locus ſublato clauo, cochlea maſcula in­
truditur, fruſtúmque tabulæ auellitur.
Sem­
per autem memineris, vt loci inanitas, cùm
quippiam impoſueris, ne reſonet, cotto, vel
alio molli tomento impleatur.
Plures etiam
ſic latebras facere potes.
Aliud optimum vt
nihil melius: Seram aut ferreas laminas, qui­
bus arcæ integumentum annectitur, clauis
in cochleæ formam aptatis tabulæ firmiter
iunges.
Sub ſera, aut lamina oſtiola ſint ca­
uitatum: cùm reſerare volueris, ferrum ha­
beas vt à latere vides, in cuius extremo ca­
uitas ſit, quæ capita clauorum firmiter ap­
128[Figure 128]
præhendat, ſic vt reuolui vi ſeram,
aut laminam ab arca diſiungi per­
mittant.
Oportet autem vt opus
ſit ſtabile, clauis ſubigere cochleas
fœminas, quæ clauos arctè ſuſpi­
ciant, eáſque arcæ lateri ſub bracteis dictis
collocare.
In arcis etiam quæ tela intus ob­
ducuntur, multi alij modi ſolent excogitari:
ſed in vniuerſum danda eſt opera, vt vel om­
ninò lateat foramen, vt primo exemplo do­
cuimus, vel vt firmiſſimo præſidio, & ſolita
bractea abſcondatur.
Sic etiam magis late­
bit, & oſcula ſolubilis arcæ incertis tabula­
rum capitibus integantur.
129[Figure 129]
Arca quæ
pecunias re­
condit abſque
indicio.
Demonſtra­
tio mirabilis
roboris axis,
in qua gem­
mæ ſculpun­
tur.
Sed ad rotarum hiſtoriam redeamus. Gem­
mæ cælantur ac terebrantur mira arte.
Hæc
autem eſt: Rota magna lignea funiculo
circumambitur, eodémque rurſus parua, quæ
magnæ ſuperſtat, ea ratione qua à latere de­
ſcriptas vides.
Cùm igitur tanta portio ABC, quæ ſit
AB, quanta eſt DEF tota circumagitur ver­
titur G parua rota.
Quoties igitur AB con­
tinetur in ABC, toties in vna conuerſione
rotæ maioris, quæ vocetur H, parua rota
DEF circumuerſabitur Igitur qualis propor­
tio magnitudinis ambitus H, vel axis ad am­
bitum G, vel axem, talis erit numeri reuolu­
tionem G, ad reuolutiones H: igitur G ma­
ximo impetu circumagetur, quia in breuiſſi­
mo temporis ſpatio: quare axis GK, terebra­
bit, & comminuet gemmas.
Ea ratione factis
in G denticulis, qui axem alterius rotæ cir­
cumagant, dentibus illius impliciti quò rota
maior eſſet, eò velocius reuolueretur.
Quare
ſæpius maioris rotæ ratione repetita tum
axis, fiet motus celerrimus, atque violentiſſi­
mus: ita tamen, vt vis quæ prima mouet, ro­
buſtiſſima ſit, rotæque leuiſſimæ.
Eadem ſub­
tilitate vſi ſunt antiqui in ſtructura baliſta­
rum, quibus pilæ, & ſcorpionum, quibus ſa­
gittæ emittuntur: nam ſi nimium intendan­
tur, diſrumpuntur: ſi parum, ictus reddunt
inualidos: ergo ad modulum ducenda res.
Vitruius exiſtimat metam hanc à ſono de­
duci debere.
Tanta verò vi impellebant hæ,
vt Ioſephus referat machina hominis calua­

riam excuſſam, ad tria ſtadia tranſlatam.
Et
infantem è matris ventre ad ſtadij dimi­
dium.
Adeò ſolers ingenium Romanorum
ad cædes, vt parum abfuerint à miraculis
noſtrorum fulminum.
Et arietes in concu­
tiendis muris, incommodo, non vi, ceſſerunt
his.
Exoleuerunt plura melioribus ſucceden­
tibus, alia per incuriam: quædam, quoniam
neque menſura vlla, neque pondus perpetuò
ſeruari poſſunt.
Pondus enim certam præ­

ſupponit menſuram, menſura verò omnis
alicuius neceſſariò eſt menſura.
Id cuius
menſura eſt, immutari non debet, ſi æterna
ſit futura menſura.
Aut igitur quod mutari
non debet, cœleſte eſt, aut ex elementis, aut
elementum, vel pars eius.
Quæ ex elementis,
iuxta materiæ multitudinem, aut paucita­
tem variantur, non ſolùm temporibus, ſed
locis & caſibus.
Homines nunc (vt dixi) in
India inuenti proceri, atque gigantum for­
ma: alij adeò parui: vt pumiliones dicas.
Et
Germani Italis maiores: & inter Germanos
menſura haud conſtat, nam & ex his parui
ſunt.
Quid de lapidibus? an in metallis cer­
tam quæremus magnitudinem?
Semina quo­
que variantur: nam triticum Turcium minus
longè eſt noſtro, ſed alterius forſan generis.
In Italia non vbique eiuſdem ponderis, aut
menſuræ, & in ſingulos mutatur annos.
Et
in eodem aceruo non vnius eſt magnitudi­
nis.
At nec in motu: quòd enim mouetur,
pondus eſt, aut maius, aut minus: at hoc non­
dum determinatum: aut animal: & hoc
quidem ſimili modo, aut maius, aut minus,
aut imbecille, aut robuſtum aut concitatum.
Sed neque in cœleſtibus: nam cùm ea ma­
xima ſint, qualia ſunt menſurari nequeunt,
non ſolùm ob magnitudinem, ſed & ob di
ſtantiam.
Oportet igitur vt contrahentur:
quod autem contrahit, corruptioni obno­
xium eſt: tale autem non manet idem per
omnia tempora.
Nulla igitur menſura, &
multò minus pondus vllum perpetuum dici
poteſt, & ad poſteros tranſire.
Quæ igitur ad
poſteros tranſeunt, ſunt aut proportiones, &
hæ ſempiternæ: aut in molibus magnitudi­
nes, & cum his pondera: & hæc diu durant
per ſucceſſiones.
Vt in Ægypti pyramidibus,
maximæ enim hæ fuerunt, ſicut & Labyrin­
thus Thebis, & inter ciuitates Cayrum, vt
ſuprà diximus, & inter flumina Nilus: qua­
tuor enim hæc maxima, ſola Ægyptus ha­
bet.
Si igitur centeſimam altitudinis certæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index