Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
141 129
142 130
143 131
144 132
145 133
146 134
147 135
148 136
149 137
150 138
151 139
152 140
153 141
154 142
155 143
156 144
157 145
158 146
159 147
160 148
161 149
162 150
163 151
164 152
165 153
166 154
167 155
168 156
169 157
170 158
< >
page |< < (259) of 672 > >|
271259De Ignis extinctione. illâ extinctâ fumum in tenui & continuo cylindro aſcendentem ad
ſummum perueniſſe, &
indè per latera ad inferiorem vaſis par-
tem ſe ſtitiſſe:
potuit ſcilicet pars humida fumi in receſſu con-
creſcere, vbi minus eſt caloris, &
grauior fieri. Cœterùm abſo-
lutè &
ſimpliciter rarefactum Recipientis aërem non dicerem,
quippe qui adhuc integer nec diminutus implet ſpatium idem,
quod antea occupabat, nec eadem materia maiores habet dimen-
ſiones.
Contra verò res accidit, quando exercita antlia aëris
partem è Recipiente exugit ad implendum in modiolo ſpatium
ab embolo relictum;
qui enim reliquus eſt in Recipiente aër, ad illud
implendum dilatatur, atque rareſcit, ideoque ſecundùm ſpeciem
leuior eſt fumo;
quilicèt aliquando non ſubſequatur extinctio-
nem flammæ, aliquando tamen *ſuperiori ellychnij parte poſt ex-*
*tinctam flammam accenſâ permanente, tenuia, quæ exorieban-*
*tur, fumi effluuia ſurſum baud longè aſcendebant, ſed dein poſt*
*incertos aliquos vltro citroque motus de repente conciderunt.
* Prima
videlicet fumi effluuia pereuntis flammæ veſtigijs inſiſtentia aſcen-
debant, atque ponè vrgebantur à conſequentibus fumi particu-
lis iuxta eandem directionem ex ellychnio erumpentibus:
ſed quia
fumus aëre circumfluo grauior erat, &
igniculis deſtituebatur,
deſcendebat occurrens alijs fumi particulis ſurſum exilientibus,
à quibus repellebatur:
ex quo illa motuum viciſſitudo tan-
tiſper oriebatur, dum effluuia aut omnino ceſſarent, aut
languidiora non valerent deſcendentem fumum ab igniculis le-
uioribus deſtitutum repellere:
tunc enim conciditfumus, vtpote
grauior aëre rarefacto.
Dand. Optimè ſanè de re literariâ meritus eſt Nobiliſſimus Vir
ſuâ illâ Machinâ Pneumaticâ, cuius ope deprehendit aëremita
poſſe rarefieri, vt non ſolùm bis millies ſeptingenties, ſed etiam
tredecies millìes maius ſpatium occupet, quemadmodum narrat
in Tractatu, cui titulum fecit, *Mira aëris etiam citrà calo-*
*rem Rarefactio detecta.
* Cum tamen de Rarefactione conſtet,
valdè ambiguum relinquitur, qua demum ratione illa contingat:
Si enim diſtractis in diuerſa particulis interiectæ dicantur inanita-
tes, erit in recipiente Vacuum tredecies millies maius Pleno:
Si
ad vitandum inane, aduocetur per vaſis poros Æther, non vti-
que à rareſcente aëre attrahi dixerit ipſe Boyle;
neque enim hu-
inſmodi tractio eiuſdem placitis conſentanea eſt;
ſed neque

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index