Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1uato; quia vel eſt productus de nouo, vel præuius, per Th. 4. non pri­
mum per Th.8.igitur eſt præuius.
Theorema 10.
Hinc potentia motrix, quæ priùs impegit mobile in corpus reflectens eſt cau­
ſa huius motus reflexi;
quia ſcilicet eſt cauſa impetus, vi cuius mobile
mouetur etiam motu reflexo; hinc qui ludit pilá, verè dicitur cauſa re­
flexionis pilæ, cauſa inquam, ſed mouens.
Theorema 11.
Corpus reflectens dici poteſt aliquo modo cauſa reflexionis, id eſt, cauſa no­
uæ determinationis lineæ motus; niſi enim occurreret paries.
v.g. non re­
flecteretur pila; quamquam dici debet potiùs occaſio, immò impedi­
mentum prioris lineæ, ex quo neceſſariò ſequitur noua linea, ve dicam
infrà.
Theorema 12.
Hinc habetur veriſſima cauſa reflexionis; cum enim impetus non con­
ſeruetur à cauſa primò producente, vt ſæpè dictum eſt ſuprà, nec deſtrui
poſſit ſaltem totus à corpore reflectente;
certè debet ſuum motum vlte­
riùs propagare;
igitur per aliquam lineam; quomodo verò determine­
tur linea reflexionis, dicemus infrà.
Theorema 13.
Hinc non destruitur totus impetus in puncto reflexionis. Probatur primò,
quia motus reflexus eſt ab impetu per Th. 3. ſed non producitur nouus
impetus per Theorema 8. igitur eſt impetus, qui erat ante reflexionem
per Th.9. igitur non deſtruitur totus, ſaltem per ſe, in puncto reflexio­
nis.
Probatur ſecundò à priori; quia nunquam deſtruitur impetus, niſi
quando eſt fruſtra per Ax.3.ſed corpus reflectens non facit, vt ſit fruſtrà,
quia non impedit omnem lineam motus;
igitur ſi ad aliquam determi­
nari poteſt, impetus non erit fruſtrà: ad quam autem determinari de­
beat, dicemus infrà.
Dixi, non deſtruitur totus impetus; quia fortè aliqua pars illius de­
ſtruitur in reflexione vt demonſtrabo, ſcilicet per accidens: dixi præterea
per ſe, quia per accidens poteſt accidere vt totus impetus deſtruatur pro­
pter mollitiem vel corporis reflexi, vel propter aliam cauſam, de quo
aliàs.
Theorema 14.
Ex hoc etiam habetur impetum non eſſe ſucceſſiuum ſed qualitatem perma­
nentem eamque durare, licèt à cauſa primò producente non conſeruetur ſed ab
alia; vt iam alias demonſtrauimus.
Theorema 15.
In omni reflexione determinatur noua linea motus; clarum eſt, quia
non eſt motus ſine linea determinata, vt patet;
ſed non remanet prior

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index