Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
251 29
252 30
253 31
254 32
255 33
256 34
257 35
258 36
259 36
260 38
261 39
262 40
263 41
264 42
265 43
266 44
267 45
268 46
269 47
270 48
271 49
272 50
273 51
274 52
275 53
276 54
277 55
278 56
279 57
280 58
< >
page |< < (49) of 760 > >|
27149LIBER 11. poris eius quod uerſatur aliquid, id inquam quod eſt in me-
dio, manere neceſſe eſt.
Huius autem manere nulla pars, aut
omnino, aut in medio poteſt.
Naturalis enim ipſius motus:
ad ipſum mediũ eſſet. At ipſum ſuapte natura uerſatur: mo-
tus enim ſempiternus non eſſet, quippe cùm nihil præter na
turam ſit ſempiternum.
Id enim quod eſt præter naturam,
posterius eſt eo, quod eſt ſecundũ naturam:
atq; id quod eſt
præter naturã, exceſſus quidam eſt in ipſa generatione, eius
quod eſt ſecundũ naturam.
Sit igitur terra, neceſſe eſt: hæc
enim in medio ſanè quieſcit:
atq; nunc quidẽ hoc ſuppona-
tur, posterius autẽ de ipſo dicetur.
At ſi terrã eſſe neceſſe
eſt, ignẽ etiã eſſenceſſe eſt.
Contrariorũ enim ſi alterum
eſt natura, &
alterũ eſſe natura neceſſe eſt, ſi ſit contrariũ
atq;
aliquã ipſius eſſe naturã. Eſt enim eadem cõtrariorũ
materies:
& affirmatio priuatione eſt prior, ueluti calidum
frigido.
Quies uerò, ac graue, per leuitatis motusúe priua
tionẽ dicuntur.
Atqui ſi terra eſt, atq; ignis, ea quoq; cor-
pora eſſe, quæ ſunt inter ipſa, neceſſe eſt:
elementoru enim
unumquodq;
, contrarietatẽ ad quodq; nimirum habet: atq;
hoc etiã nunc ſupponatur, posterius autem eſt demonstran
dum.
Hæc cùm ſint, patet neceſſariò generationẽ eſſe, pro-
pterea quod nihil ipſorũ perpetuũ eſſe poteſt:
agunt enim
inter ſeſe contraria ipſa, mutuoq́;
à ſeſe patiuntur, ac corrũ
puntur.
Non eſt præterea conſentaneum rationi, mobile
quippiam perpetuũ eſſe, cuius motus ſecundũ naturã per-
petuus eſſe nõ poteſt:
at horum eſt motus. Ex his igitur pa-
tet neceſſariò generationẽ eſſe.
Quòd ſi generationem eße
neceße eſt, et aliam lationẽ, aut unam, aut plures eße neceſ-
ſe eſt:
nam ut ſeſe habet totius motio cœli, ſic elementa cor-
porum inter ſeſe reſpectu generationis habere neceße eſt:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index