Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (49) of 760 > >|
27149LIBER 11. poris eius quod uerſatur aliquid, id inquam quod eſt in me-
dio
, manere neceſſe eſt.
Huius autem manere nulla pars, aut
omnino
, aut in medio poteſt.
Naturalis enim ipſius motus:
ad ipſum mediũ eſſet. At ipſum ſuapte natura uerſatur: mo-
tus
enim ſempiternus non eſſet, quippe cùm nihil præter na
turam
ſit ſempiternum.
Id enim quod eſt præter naturam,
posterius
eſt eo, quod eſt ſecundũ naturam:
atq; id quod eſt
præter
naturã, exceſſus quidam eſt in ipſa generatione, eius
quod
eſt ſecundũ naturam.
Sit igitur terra, neceſſe eſt: hæc
enim
in medio ſanè quieſcit:
atq; nunc quidẽ hoc ſuppona-
tur
, posterius autẽ de ipſo dicetur.
At ſi terrã eſſe neceſſe
eſt
, ignẽ etiã eſſenceſſe eſt.
Contrariorũ enim ſi alterum
eſt
natura, &
alterũ eſſe natura neceſſe eſt, ſi ſit contrariũ
atq
;
aliquã ipſius eſſe naturã. Eſt enim eadem cõtrariorũ
materies
:
& affirmatio priuatione eſt prior, ueluti calidum
frigido
.
Quies uerò, ac graue, per leuitatis motusúe priua
tionẽ
dicuntur.
Atqui ſi terra eſt, atq; ignis, ea quoq; cor-
pora
eſſe, quæ ſunt inter ipſa, neceſſe eſt:
elementoru enim
unumquodq
;
, contrarietatẽ ad quodq; nimirum habet: atq;
hoc
etiã nunc ſupponatur, posterius autem eſt demonstran
dum
.
Hæc cùm ſint, patet neceſſariò generationẽ eſſe, pro-
pterea
quod nihil ipſorũ perpetuũ eſſe poteſt:
agunt enim
inter
ſeſe contraria ipſa, mutuoq́;
à ſeſe patiuntur, ac corrũ
puntur
.
Non eſt præterea conſentaneum rationi, mobile
quippiam
perpetuũ eſſe, cuius motus ſecundũ naturã per-
petuus
eſſe poteſt:
at horum eſt motus. Ex his igitur pa-
tet
neceſſariò generationẽ eſſe.
Quòd ſi generationem eße
neceße
eſt, et aliam lationẽ, aut unam, aut plures eße neceſ-
ſe
eſt:
nam ut ſeſe habet totius motio cœli, ſic elementa cor-
porum
inter ſeſe reſpectu generationis habere neceße eſt:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index