Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
261
261 (224)
262
262 (225)
263
263 (226)
264
264 (227)
265
265 (228)
266
266 (229)
267
267 (230)
268
268 (231)
269
269 (232)
270
270 (233)
< >
page |< < (234) of 525 > >|
271234Comment. in II. Cap. Sphæræ nomine alicuius animalis, propter proprietatem aliquam conuenientem
tam ipſi, quàm animali.
Vel propter d ſpoſitionem ſtellarum fixarum in
illis partibus ad modum huiuſmodi animalium.
COMMENTARIVS.
Dvplicem rationem affert, cur hic circulus dicatur Zodiacus; uel ni-
mirum à Ζωὴ, id eſt, vita, propterea quod propter continuum motum Plane
tarum ſub hoc circulo omnia hæc inferiora uitam habent, ut paſſim Ariſtote-
les in ſuis operibus refert:
uel à Ζώδιον, quod eſt animal, quia iſte circulus
diſtribuitur ab Aſtrologis in 12.
partes æquales, quarum quęlibet, una dem-
pta, nomen ſortitur alicuius animalis:
Atque hę 12. partes ſigna dicuntur, de
quibus ſtatim dicetur.
Cvr autem hęc ſigna denominentur à peculiaribus animalibus, duplicem
11Signa Zo-
diaci cur
ab animali
bus deno-
minentur.
quoque cauſam aſſignat.
Prima eſt, quoniam (ut iudicarij uolunt) conſtella-
tiones illę habent uirtutes, proprietatesve communes illis animalibus, à qui-
bus denominationem ſuſcipiunt, hoc eſt, quia in his inferioribus producunt
effectus conſormes huiuſmodi animalibus.
Verbi gratia, Primum ſignum di-
citur Aries, quia quemadmodum Aries eſt animal calidum, ſic ẽt Sol in ea par
te cœli exiſtens, quę Aries dicitur, incipit calorem ſuum depromere, atque hęc
inferiora calefacere.
Secundum ſignum dictum eſt Taurus, quoniã ſicut Tau-
rus fortior eſt Ariete, ſic etiam Sol in ſigno Tauri conſtitutus maiores uires
exercet, quàm in Ariete:
Vel etiam, quia, Sole exiſtente in Tauro, incipiunt
apparere labores boum, ſeu taurorum, nimirum ſegetes.
Tertium ſignum no-
men ſumpſit à Geminis, quoniam, Sole in eo decurrente, geminatur quodam-
modo calor in his inferioribus.
Quartum cancer appellatur, quia, cum Sol ad
Cancrum peruenit, incipit retrogredi more Cancri, &
à nobis diſcedere. Quin
tum dicitur Leo, nam ſicut Leo eſt animalium fortiſſimus, ita quoque Sol in
Leone exiſtens maximam inducit ſiccitatem, &
calorem. Sextum ſignum vo-
catur Virgo, quia in eo exiſtens Sol ſterilis eſt quodammodo, nihilq;
de nouo
producit, ſed producta ſolum ad maturitatẽ perducit.
Septimum denominatur
Libra, eo quod, Sole in eo exiſtente, dies &
noctes tanquam in Libra, ſeu ſtate-
ra aliqua librentur, adæquentur que.
Octauum Scorpius nominatur: nam que-
admodum Scorpius ſua cauda pungit, &
lędit, ita etiam, dum in hoc ſigno
Sol moratur, frigora in cautos lędere, ac pungere ſolent.
Nonum dictum eſt
Sagittarius, quoniam, Sole in eo exiſtente, mittuntur ad nos grandines, atq;
imbres, ueluti ſagittę. Decimum uocatur Capricornus, quia ſicut caper ſem-
per ſeſe ad arbores, &
frondes erigit, ita etiam Sol, quando ad ſignum hoc
peruenit, ad nos iterum incipit aſcendere.
Vndecimum appellatur Aquarius,
propterea quod, exiſtente Sole in eo ſigno, aquę pluuiarum abundare ſoleant.

Duodecimum denique à piſcibus nomen habet, quoniam, Sole in piſcibus mo
rante, ita frequentes exiſtunt pluuię, ut omnia, ueluti piſces, natare uidean-
tur.
Hęc uero omnia intelligenda ſunt in habitatione, quęab Aequatore in
Septentrionem uergit.
Nam ij, qui in parte Meridionali degunt, omnino con
traria his experiuntur.
Secvnda cauſa eſt, quia ſtellę exiſtentes in ea parte Zodiaci, quę v. g.
Scorpius dicitur, referunt imaginem, ſeu figuram Scorpij. Item ſtellę in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index