Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1qua in abſentia primi motoris moueat. Ideoque concludit:
Ceſſat autem cum in ipſo contiguo minor fuerit virtus,
quàm vt moueat.
Quæ ſanè virtus cum naturaliter aeri,
vel aquæ non inſit, ſatis conuincitur, eam ab alio, ſcilicet à
primo motore mutuari debere.
Nec oppoſitum Ariſtote­
lem ſenſiſſe, quippe qui paulò inferius tex. 85. loquens ad­
huc de medio tanquam inſtrumento continuè mouente
ait: Aut ipſum oportet pellere, aut trahere, vel vtrumque
aliquid aliud excipiens ab alio (videlicet virtutem impreſ­
ſam à primo motore) ſicut dudum dictum eſt in ijs, quæ
proijciuntur.
Quibus conſentanea protulit 11. ſect. pro­
blem quæſt.
6. vbi perpetuè motum mouere docet, ac mo­
tum aerem motori ſuccedere, donec omnis conatus mo­
uendi emarceſcat cum aer non amplius impellere, vel te­
lum, vel aerem poteſt.
Concedit igitur proprium cona­
tum in aere, tanquam in inſtrumento ſeparato motoris, tan
dem marceſcere ob deſitionem potentiæ, ſeu virtutis im­
pulſiuæ, qua eliciebatur in abſentia ipſius primi motoris.
Item 3. de Cælo tex. 28. loquendo de motione naturali, ac
violenta, ait, vtrique aerem, tanquam inſtrumentum extrin­
ſecum, deſeruire.
Sicut 8. Phyſicor. tex. 33. etiam dixerat,
afferens illud exemplum: Vt baculus (inquit) mouet lapi­
dem, & mouetur à manu mota ab homine.
Vnde colligit
vtraque mouere, & primum, & vltimum.
Illud autem his in locis magnopere obſeruandum eſt,
Ariſtotelem ſemper loqui de motore extrinſeco, quem in
motibus quoque naturalibus grauium, & leuium ibidem
admittit, ne concedere cogatur corpora inanimata moueri
à ſeipſis, huiuſmodi motus referens ad generantem grauita­
tem, aut leuitatem, vel ad remouentem impedimenta.
Quamobrem ſicut ipſe Philoſophus non per hoc negat,
grauia, & leuia habere formam quandam inhærentem, at­
que intrinſecam, quæ natura ſua tendunt ſurſum, aut deor­
ſum, vt apertè conceſſerat tex. præcedenti nempe 8. Phyſic.
tex. 32. ita nec poteſt negare, proiecta præter causam ex­
trinſecam ſuæ motionis præternaturalis, videlicet primum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index