Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1motorem, aut aerem impellentem, habere propriam virtu­
tem motiuam intrinſecam, ipſis à proijciente, vel ambiente
impreſſam, per quam proximè feruntur quò diriguntur, ſicut
per leuitatem ſurſum, ac per grauitatem deorſum.
Quam
quidem virtutem, vt vidimus, ſæpè ipſe inſinuat, & à neote­
ricis rem diſtinctius pertractantibus vocatur impetus, ſeu
impulſus.
Qui cum diu non perſeueret in ſubiecto, nec ei
competat ex natura ſua: Cumque determinatè tantum va­
leat mouere iuxta proijcientis directionem, non ſequitur il­
lud inconueniens, quod Ariſtoteles pro ratione dubitandi
propoſuerat, nimirum fore, vt proiecta mouerentur à ſeipſis,
& ab intrinſeco, non ſecus ac animalia, vel ſaltem corpora,
quæ natura mouentur, non violentia.
Non ſufficit enim mo­
ueri à principio intrinſeco ad conſtituendum motum natu­
ralem, ſed amplius requiritur, vt ipſum principium ſit ſtabi­
le, ac naturæ debitum, cuiuſmodi non eſt virtus impreſſa
proiectis.
Iam verò quàm neceſſariò admittenda ſit talis qualitas,
ſeu virtus impreſſa, quidquid ſenſerit Ariſtoteles, ex eo vel
maximè intelligitur, quòd abſque illa inſufficiens ſit ſolus
aer concitatus ad perficiendum motum proiectorum, etſi
ad ipſum quandoque concurrat.
Senſu enim conſtat, nulla
ventorum irruentium vi quieſcentem lapidem, aut plum­
beam pilam poſſe ſuſtolli, & in longinqua transferri, ſicut
nec ligneam, aut ferream rotam conuolui, & alia eiuſmodi
corpora promoueri; quæ tamen impetu incuſſo, facilè præ­
ſtantur à manu, etiam contra omnem ventorum conatum
vehementiſſimè ex aduerſo perflantium.
Imò & ferreas
pilas contra eundem flatum videmus è tormentis explodi,
ac non minus mænia quatere; & ingentia ſaxa eminus ac
ſumma celeritate per aera ferri, ipſo aere in contrarium ni­
tente, ac repellente.
Vanumque videtur illud effugium,
flante vento, quamuis totus aer commoueatur, pars tamen
aeris, quæ tangit proiectum, cum vnitè magis moueatur à
proijciente, maiorem vim obtinere ad promouendum, quàm
vllum ventum in contrarium.
Siquidem veluti per follem,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index