Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
261
261
262
262
263
263
264
264
265
265
266
266
267
267
268
268
269
269
270
270
< >
page |< < of 491 > >|
1linea; igitur eſt noua, igitur illa determinatur; cur enim potiùs, quàm
alia, niſi determinaretur vna.
Theorema 16.
Non determinatur à puncto contactus tantum; quia ab eodem puncto
plures lineæ reflexionis procedere poſſunt;
non à linea incidentiæ tan­
tùm;
quia ſi tantillùm inclinetur planum eadem linea incidentiæ poteſt
habere diuerſas lineas reflexionis;
non determinatur denique ab ipſo plano
inclinato quod diuerſas lineas reflectit;
non determinatur, inquam, ab
his omnibus ſeorſim ſumptis, vt patet, ſed ab omnibus coniunctim:

quippe ab his determinatur linea motus, ex quibus poſitis, & applicatis
neceſſariò ſequitur;
ſed ex applicatione iſtorum omnium ſeorſim non ſe­
quitur talis linea;
quæ tamen ſequitur ex applicatione omnium coniun­
ctim, vt patet; igitur ab his coniunctim ſumptis determinatur linea.
Dices, linea incidentiæ non eſt ampliùs, quando linea reflexionis
determinatur; igitur non poteſt illam determinare.
Reſpondeo deter­
minationem in eo eſſe poſitam tantùm, quòd impetus poſito tali angulo
incidentiæ non poſſit aliam inire lineam, præter illam vnicam;
cùm enim
impetus ex ſe ſit indifferens ad omnes lineas, eo ipſo determinatur ad
vnam, quo impeditur ne per alias motus propagetur;
atqui angulus inci­
dentiæ non modò dicit lineam incidentiæ, ſed lineam plani, atque adeo
apicem anguli qui eſt in puncto contactus; igitur poſito illo angulo
incidentiæ impetus determinatur ad lineam reflexionis.
Porrò quod impediatur omnis alia linea, patet ex eo, quod primo ipſa
linea incidentiæ impeditur ne vlteriùs producatur ab impenetrabilita­
te; & duritie plani reflectentis; immò & omnes aliæ impediuntur, quæ
per ipſum planum duci poſſunt.
Secundò, quod ſpectat ad alias, quæ citra planum reflectens à pun­
cto contactus duci quoque poſſunt, omnes præter vnam impediuntur,
quæ ſcilicet facit angulum cum plano æqualem angulo incidentiæ, vt
demonſtrabimus infrà.
Theorema 17.
Ideo determinatur impetus ad omnem lineam, quia impeditur prior linea;
clarum eſt; niſi enim impediretur prior;
certè non determinaretur ad
nouam, quod certum eſt:
adde quod planum reflectens perinde ſe habet,
que ſi mobile impelleret cum eo impetus gradu, quem ipſum mobile
iam habet;
impelleret autem per lineam perpendicularem in puncto
contactus erectam; ſed propter priorem determinationem fit noua linea
mixta, de qua infrà.
Theorema 18.
Corpus reflectens impedit motum; quia eſt impenetrabile, durum, den­
ſum; ſed de his infrà, quando conſiderabimus impedimenta ratione
materiæ.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index