Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1pyramidis, aut latitudinis pro firma menſu­
ra quis ſtatuat, conſtare poterit apud omnes
gentes, & per multa ſecula, & cum menſura
certum pondus.
Alia ratio à ſucceſſionibus
emendatorum codicum ſumitur.
Velut in
lapide Romæ Serlius antiquam palmi men­
ſuram obſeruauit, quæ ad poſteros tranſiuit.
Inde ad codicem ſuum tranſlata ad amuſſim:
& ex illo, medietatem ipſam hîc ad noſtrum
appoſuimus: quemadmodum in margine
vides.
Motus celer­
rimus ac
violentiſſi­
mus quomo­
do fiat.
Machinarum
Romanarum
robur.
Menſuram
perpetuam
aut pondus
nullum eſſe
poſſe.
Ita ex templi maioris Mediolanenſis,
quod auguſtiſſimum eſt apud Chriſtianos, à
columnarum altitudine menſura in multa ſe­
cula manſura ex centeſima parte, vel alia ſu­
mi poteſt.
Ex longitudine nequaquam, cùm
multum adhuc ad perfectionem deſit.
Sed
neque latitudo omninò tuta eſt, vel orna­
mentorum additione, vel aliquid adimente
caſu.
Si tamen latitudinem quis maximam
ſumat, parum peccabit, cùm diuiſa in tot
partes errorem haud ſenſibilem admittere
non queat.
Hac conſtituta menſura ratio
ponderis ad purum aurum eſt traducenda:
nam ipſum bullas non adeò admittit, & ob
maximam perfectionem minus variatur.
Pro­
xima auro eſt argentum viuum, nam neque
ipſum bullas patitur, & ponderoſiſſimum eſt,
licet non perfectiſſimum.
A maximis autem
in vnoquoque genere menſuram accipere
debemus, vt ad minima diſſecando perue­
nientibus minor error contingat.
Quamo­
brem Ptolomæus motus aſtrorum ex anti­
quiſſimis quantum ei licuit obſeruationibus
ſumpſit: ſed (vt dixi) hæc diligentia ad diu­
turnitatem ſufficit, ad perpetuitatem mini­

mè.
Sola enim videntur æterna eſſe poſſe
trium generum: aut ſubſtantia, velut cœ­
lum, ſi modò hoc ipſum eſt: aut ſucceſſione,
quoniam natura conſtant, vt ſpecies: aut
quoniam à materia intellectus operatione
ſeparantur, vt proportiones & numeri.
Di­
ctum eſt autem de his ſeorſum, opere illi di­
cato.
Nunc quod ad præſens argumentum
attinet, videndum an detur inter artificia
motus perpetuus.
Æterna trium
generum.
Nam motum verè naturalem in cœlo &
perpetuum, haud dubium eſt.
Similiter &
ſucceſſionis ratione, vt in fluminibus, quæ
perpetuò dum aqua generatur decliui ſitu
deſcendunt.
Et quæ ab his ortum habent, vt
in molaribus lapidibus, qui aqua circuma­
guntur.
Neque exiſtimandum eſt perpetuum
motum ab illis quæri, qui verè ſit perpetuus:
nam omnia naturalia corpora longo tempo­
ris ſpatio, tum magis ſi moueantur, atterun­

tur, atque conſumuntur.
Illud ergo propriè
quæritur, an motus aliquis inueniri queat,
qui citra nouam generationem cauſam in ſe
contineat ſuæ continuitatis?
Veluti in horo­
logiis, ſi loco motus eius quo horæ ictibus
ſignificatur, pondera ſurſum rurſus traheren­
tur, peractum negotium eſſet.
Itaque cùm
motuum naturalium, quibus grauia aguntur
tres tantùm poſſint eſſe ſpecies, aut ad cen­
trum per ſe, aut non ſimpliciter ad centrum,
vt aquæ, aut à natura quadam, vt ferri ad
magnetem, conſtat in duobus primis neceſ­
ſarium eſſe ſitum.
Eſt & naturalis quidam
non abſque violentia tamen, cùm aliquid
vel nimium trahitur, vel nimium contrahi­
tur: quæ duæ ſpecies in horologiorum molis
inſpiciuntur.
Eſt autem in omni ſitu cùm lo­
co conſtet principium, & finem inuenire.
Et
quæ quaſi circa centrum mouentur poſt­
quam hoc niſi cœlo, & aëri: ſed huic incon­
ſtanter, conuenit, ab aliquo eodem quæ ſe­
cundum rectum ſitum mouentur principium
habent.
Aqua enim (vt dixi) & ipſa ſecundum
rectum ſitum mouetur.
Neceſſe eſt igitur
tandem, vt quod fertur, cùm in fine eſt, de­
nuò referatur, ſi motus debet eſſe perpetuus.
At referri non poteſt, niſi ab exceſſu. Aut
igitur ab eo quod ſecundum naturam eſt
continuitas motus fiet, aut non æqualis.
Quòd autem minuitur ſemper niſi fiat ac­
ceſſio, perpetuum eſſe non poteſt.
Sed iam
ad alia tranſeamus.
Motum per­
petuum non
dari demon­
ſtratur.
Dictum fuerat, ſubtilitatem eſſe in natu­

ræ, & artis operibus: eſt etiam tertium quod­
dam genus, ſcilicet in ipſorum operum ma­
teria.
Veluti ſubtilitas in contextis ſi fuerit
iuncta denſitati, rem meliorem, ac diuturnio­
rem pro ponderis ratione oſtendit.
Sic in
ſarza duo millia fila ſunt in latitudine, lati­
tudo, ſeu magnitudo brachij: quæ quanta ſit,
ſuperiùs demonſtratum eſt: texitur obliquè,
non tranſuerſim.
Modus con­
texta digno­
ſcendi.
Vidi veſtis genus telæ tenuitate, quo non
melius ad arcendas aquas, adeò ſubtiliter
commiſſum: Bernucium vocatur.
Bernucium.
Huic ſimile Beni, ex camelorum villis, ſed
aliquanto craſſius, ſe aquam arcens, ita vt
etiam vaculi inſtar contineat: defertur
ex Aſia.
Elegantius è fibrarum pilis (vt fe­
runt) colore cinereis leuiſſimum & craſſum.
Sunt mihi ex eo pilei, ſed teredinem facilè
ſentit, aquam etam combibit, ſola leuitate iu­
cundum.
Penulæ meliores pileis, quòd aqua
celerius diffluat, ſed veſtes fœdant, nam pi­
lum facilè remittunt.
Ex Polonia deferuntur,
carioréſque ſunt cæteris omnibus.
Ergo tenuitas in omnibus naturæ operi­
bus elegantiæ non ſolùm, ſed & roboris, ac
ſoliditatis parens eſt, quia partibus partes
non ſecus, quàm in tenui harena optimè hæ­
rent: tam paruo conſtat, tantum in emptio­
nibus lucri feciſſe.
Verùm & horum modò
natura, modò ars, partem ſubminiſtrat.
Na­
tura quidem, vt Biſſinum, quòd cùm lini ſpe­
cies eſſet quæ in Elide naſcebatur, tantæ erat
tenuitatis, vt teſte Pauſania auri pondere

permutaretur.
Siquidem hanc tenuitatem &
robur, & ſplendor quidam comitabantur:
quæ duo cùm adfuerint, omnia faciunt præ­
ciſiora.
Atque eadem ars æmulari debet. Na­
turæ enim ars imitatrix.
Verùm vt in natu­
ralibus, ita his quæ arte conſtant, quæ texun­
tur, & quæ in texturam admittuntur, tenui­
tatis metas proprias ſubeunt.
Biſſinum.
Miſta omnia
tum ſimpli­
cia certam
metam te­
nuitatis ſub­
eunt, vt con­
texta.
Maculæ quo­
modo deter­
gantur.
Sic etiam in his quæ tenuiſſima per ſe
exiſtimantur, alia tenuitatis ratio inuenitur:
velut cùm veſtes, aut fila macula fœdata
ſunt: nam calcis, aut cineris quercini, vel
tartaro, vel limonis, aut ſaponariæ ſucco de­
terguntur: hæc enim iuncta, vel etiam ſingu­
la id poſſunt.
Quid mirum? cùm acetum album
acre id efficere poſſit.
In eodem quoque gene­
re ſunt, & fel bouinum, & alumen vulgare, &
ſal chali vocatum, & quæ ſpontè ſplendent:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index