Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei
page |< < (86) of 347 > >|
27286 cæ. Quod erat primò, & c. quodque tanquam præoſtenſum bis aſſumpſi-
mus in 5 1.
h.
2. PRo demóſtratione
224[Figure 224] auté cóuerſi huius,
ponantur portiones A
B C, D E F de eadem
coni-ſectione, in pri-
mis tribus figuris, (quę
tamen in tertia ſint ſe-
mi-Ellipſi minores) vel
de eodem angulo, vt in
quarta, quarum omniũ
diametri ſint G B, H E,
baſes A C, D F, alti-
tudines verò B K, E I,
centrum autem in ſe-
cunda, &
tertia ſit R:
ſitque baſis A C ad ba-
ſim D F, reciprocè, vt
altitudo E I ad altitu-
dinem B K.
Dico ip-
ſas portiones inter ſe
æquales eſſe.
Nam ſi ſegmenta
diametrorum B G, E
H, in prima exhibente
Parabolen, fuerint æ-
qualia;
& in ſecunda, ac tertia exhibentibus Hyperbolen, & Ellipſim, ha-
buerint ad proprias ſemi- diametros B R, E R eandem rationem;
iam patet,
per 40.
huius, ipſas portiones inter ſe æquales eſſe.
At ſi inter hæc diametrorum ſegmẽta non eſt prædicta æqualitas in prima
figura;
vel proportionalitas, in ſecunda, & tertia, alterum ipſorum ſegmẽ-
torum erit æquo maius.
Sit ipſum B G, & ad æquum reducatur in L: erit
ergo B L minus B G, cui per L ordinatim applicetur N L O (quæ baſi A
C æquidiſtabit) altitudinem B K ſecans in M;
& erit B M altitudo por-
tionis N B O.
Iam, diameter L B, in prima, facta eſt æqualis diametro H E; in ſecunda
verò, &
tertia nũc ponitur L B ad B R habere eandem rationem quàm H E
ad E R, ergo per primam partem huius, erit baſis N O ad D F, vt altitudo
E I ad B M;
vnde rectangulum ſub N O, B M æquabitur rectangulo ſub
D F, E I;
ſed eſt, ex hypotheſi, baſis A C ad D F, vt altitudo E I ad B K,
ergo, &
rectangulum ſub A C, & B K, æquabitur eidem rectangulo ſub D
F, &
E I; quare duo rectangula ſub N O, & B M, & ſub A C, & B K ſunt
æqualia, quod eſt falſum.
Rectangulum enim ſub N O, B M minus eſt re-
ctangulo ſub A C, B K, eò quod ſub minoribus lateribus contineatur, cum
ſit applicata N O minor applicata A C, &
altitudo B M minor altitudine
B K:
quapropter ipſa diametrorum ſegmenta, in prima, æqualia erunt; &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index