Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (248) of 376 > >|
272248M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA ſationibus imi tympani, ſemel ſuperius verſabitur, progreſſus eſſiciet ſpa-
tia pedum millia quinque, id eſt paſſus mille.
Ex eo quot calculi decide-
rint, ſonando ſingula millia exiſſe, monebunt.
Numerus vero calculorum
ex imo collectus, ſumma diurni milliariorum itineris numerum indicabit.
Navigationibus vero, ſimiliter paucis rebus commutatis, eadem ratione
efficiuntur.
Namque trajicitur per latera parietum axis, habens extra navem prominentia capita, in quae includuntur rotae (a) diametro pedum
quaternum habentes circa frontes affixas pinnas aquam tangentes.
Item medius axis in media navi habet tympanum (B) cum uno denticulo (b)
extanti extra ſuam rotunditatem.
Ad eum locum collocatur loculamen-
tum, habens incluſum in ſe tympanum, (C) peraequatis dentibus quadrin-
gentis convenientibus denticulo tympani, quod eſt in axe incluſum:
prae-
terea ad latus affixum extantem extra rotunditatem alterum dentem.
(c)
Unum inſuper in altero loculamento (e) cum eo conſixo, incluſum tym-
panum planum (D) ad eundem modum dentatum, quibus dentibus, den-
ticulus qui eſt ad latus fixus tympano, quod eſt in cultro collocatum, in
eos dentes qui ſunt plani tympani, ſingulis verſationibus ſingulos dentes
impellendo in orbem, planum tympanum verſet.
In plano autem tym-
pano foramina (i.
i.) fiant, in quibus foraminibus collocabuntur calculi ro-
tundi.
(h) In theca ejus tympani (ſive loculamentum eſt) unum foramen
excavetur, habens canaliculum, (f) qua calculus liberatus ab obſtantia,
cum ceciderit in vas aereum (g), ſonitum ſigniſicet.
Ita navis cum ha-
buerit impetum aut remorum, aut ventorum flatu, pinnae, quae erunt in
rotis, tangentes aquam adverſam, vehementi retrorſus impulſu coactae,
verſabunt rotas.
Eae autem involvendo ſe agent axem, axis vero tym-
panum:
cujus dens circumactus, ſingulis verſationibus ſingulos ſecundi
tympani dentes impellendo, modicas efficit circuitiones.
Ita cum quater-
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index