Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 303 > >|
1aut fiſtulam aer emittendus eſſet, ac pellendus à proijcien­
te poſt terga proiecti, poſterioremque partem, qua neruo
aptari ſolet ſagitta ex directo feriret, tanquam ventus na­
uem in puppi: tantaque demum eſſet virtus ipſius aeris in
tam paruam quantitatem incidentis, vt totum corpus emi­
nus impellere contra quamcunque reliqui aeris vniuerſi ve­
hementiam præualeret, quod eſt abſurdum.
Accedit quia nec aquam comitari, atque impellere vi­
demus nauiculas, ac triremes quemcunque curſum in mari
tenentes, quippe quæ ſæpius contra fluxum, ac fluctus illius
ſolo remorum pulſu feruntur: Nec aerem circumobſiſten­
tem conſtat, rotam figuli, vel ſimilem, quæ in gyrum velo­
ciſſimè ducitur promouere, cum accenſum lumen prope
illam extinguere, aut inflectere quamuis concitatus ipſe
minimè valeat.
Præterea ſi ſolus aer ad proiectorum la­
tionem valeret, faciliùs, ac longiùs transferre deberet le­
uiora proiecta, quàm grauiora; at ſi quis proijciat plumam,
vel paleam, minus illam promouere valebit, quam plum­
beum quippiam, vel æneum, quod non excedat vires proij­
cientis: Ergo non ſolo aere proiecta ipſa feruntur: Neque
vim huius argumenti effugiunt nonnulli dum aiunt, ob ni­
miam leuitatem minus proijci corpora poſſe, à quocunque
proijciantur, aut ferantur, eo quod proportio quædam re­
quiratur inter proijciens, & proiectum, ac ſicut nimia reſi­
ſtentia, ita imbecillitas nimia ipſius proiecti, motum proie­
ctionis impediat, vt ſequenti quæſt.
optimè docet Ariſto­
teles.
Quandoquidem ſi latio proiectorum perficeretur
ab aere nulla eſſet imbecillitas leuium ad talem motum,
quæ ſanè tota conſiſtit in eo, quod ſuperare, & expellere
nequeant aerem, in cuius locum vlterius tendendo deberent
ſuccedere, vt ipſemet Ariſtoteles ibidem aduertit.
Si enim
aer deferret proiecta, non vtique illis obſtaret, ac ſine ob­
ſtaculo nulla haberetur ratio imbecillitatis eorum.
Quare
non modò leuia nimis, æquè ac moderatè grauia proijci
poſſent, ſed multò longiùs, ac faciliùs propter minorem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index