Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 1055 > >|
1
At
verò, quia dubium eſſe poterat, quemadmodum pars mouens & mobilis ſe haberet; quando
formæ
quæ ſunt principia motus, ſe habent ad materiam dupliciter, aut enim ſunt cum materia di­
uiduæ
& extentæ per totum, cuiuſmodi ſunt elementorum formæ; aut eſſentiam ſolam communi­
cant
ex quadam parte præcipua reliquis, vt fertur eſſe animus.
Rurſus id quod per ſe mouetur,
aut
animatum eſt, aut inanimum, ſed progreditur Ariſtoteles, vt doceat nullam formam quæ cum
materia
producitur & extenditur, eiuſmodi eſſe, vt poſsit mouere materiam cum qua producitur.
Quia verò inanima talem habent formam; efficitur, vt nullum inanimum diuidi poſsit in partem
per
ſe mouentem, & partem per ſe mobilem; proinde nullum inanimum poſsit mouere ſeipſum.
Eſt igitur animatum id quod per ſe mouetur eo modo quo poteſt, quia non primò, & hoc ita ſe
habere
compertum eſt, vt partem mouentem à mobili, non modò ratione, verùm etiam ſubiecto
diſiunctam
habeat.
Verumenimuerò quia quod per ſe mouetur, aliquando conflatur è principiis
quæ
contrarium habent, & idcircò diſſolui poſſunt: hæc idonea perpetuæ ſucceſsionis initia ſta­
tui
nequeunt.
Proinde æterna erunt id quod mouetur, & id quod mouet: etiam ita conſtare
concludetur
illud primum mouens corporeum quod per ſe mouetur, vt componatur ex mo­
uente
quod non ſit tanquam principium illius internum, neque vt materia, neque vt talis forma
quæ
pendeat ab ipſa, ſed immateriatum principium, & ab omni tranſmutatione prorſus abiunctum.

Quapropter
illi tribuendam eſſe longè aliam rationem producendi motum, atque ea quæ propria
ſit
mouentium quę corpus habent, ſiue ſint ipſa corpora, ſiue etiam corporea, quoniam ſunt corporis
actus
, & extra corpus ipſum omnino nihil.
quæ ſanè 8. Phyſ. colligentur. Hunc igitur ego ductum
iudico
demonſtrationum quibus nos Ariſtoteles euexit ad primum motorem.
Ita vt facilè nunc
primo
ingreſſu appareat, quod ab interpretibus eorum librorum, & dubitatum eſt, & malè decre­
tum
de differentia, ſeu potius apparente repetitione demonſtrationis illius, qua efficitur.
Omne
quod
monetur, ab alio moueri, & à Ludouico Buccaferrea præſertim qui vtranque tanquam ſit
eadem
, per idem medium concludere conatus ſit, cùm ſint valdè diuerſæ.
Nam ea quæ Phyſ. 7.
proponitur
, aſſumit corpora tantum, ea verò quæ 8. libro affertur, vſque ad partem per ſe mouen­
tem
peruenit, quæcunque illa ſit, generatim verò eſt, non vnà extento cum ſubiecto, ſed ab ipſo
re
ſegregata & qualis eſt animus.
Vnde primum mobile ſic ex ſeipſo mouebitur, vt animatum,
quo
puncto tanti momenti prætermiſſo mira perturbatio, quinimo à rectè inſtitutæ methodi ra­
tione
defectio in Ariſtotelicum idemque.
acroamaticum volumen, & in quo ſumma philoſophiæ
peripateticæ
conſiſtit, inculcatur.
Sed ad demonſtrationem redeo, & ad ea quæ ab Ariſtotele

fuerunt
aſſumpta.
Dubia contra demonstrationem Ariſtotelicam 7. Phyſ. ex Auerroë potiſſimè
proponuntur
.
Caput XII.
SED quoniam demonſtratio propoſita à Galeno quem Græci ſapientiſsimum appellare non
verentur
, agitata plurimum eſt in iis libris quos ſanè multos de vna demonſtratione conſcri­
pſit
, & ab Auerroë pro Ariſtotele noſtro dictum eſt contra Galenum; neque item de hoc tacuit
Auicenna
, conſentiuntúe omnes qui in hoc loco verſantur, de via qua defendendus ſit Ariſtote­
les
: inſtar nunc, vt, quod nos quaſi compendiò ſignificauimus, id copiosè peragamus.
Veniat er­
go
in medium primò ſententia magni Auerrois.
Ipſe digreditur, & contra Galenum & contra
Auicennam
: quandò de propoſitionis illius veritate fuit anceps Galenus.
Omne .ſ. quod per ſe
mouetur
, ex alterius quiete non manere: neque enim ſibi perſuadere potuit, cùm partes totius eſſen­
tiam
compleant in ſuo quæque genere, ſiue, vt quanti, quarum ea vis eſt, vt ſibi quęque vendicet lo­
cum
ab alterius partis, atque eius item in quo eſt, loco ſecretum, & à toto amputata, atque ab altera

parte
diſtracta ſubſiſtere queat: ſiue eſſentiæ, quarum eſt ea conditio, vt quæ vicem materiæ ſu­
bit
, à toto & parte ſeparari valeat quę obtinet vim formæ, extra totum eſſe non poſsit; veruntamen
omnes inter ſe & cum toto occupant eundem locum ſimpliciter.
cùm, inquam, totius ſibi reſpondentis
eſſentiam
pars quæque compleat, & vna tamen ex iis quieſcente per alias moueatur totum, non
potuit
ſibi perſuadere Galenus, quin, etiam ſi pars vna quieſcat, totum prætereà moueri poſsit.
Rurſus inter Ariſtotelis dicta repugnantia notabatur, eo quòd ſtatuitur moueri totum ABC. &
ſecundùm
omnes ſuas parteis; mox accipitur ipſum ſecari bifariam in AB. BC. & harum alteram
manere
.
At quî fieri poteſt, vt, dum totum mouetur, AB. quieſcat; aut, dum AB. quieſcit, to­
tum
moueatur?
Neque ineptè planè dubitauit Galenus (vt interim iſtud adiiciam) nam ſi qua
lex
eſt, qua non liceat accipere quippiam, quod fieri non poſsit, ea certè eſt, quandò id quod aſſumi­
tur
antecedenti repugnat.
Licet enim fingere hominem, qui vtraque manu orientem atque occidentem
cęli
plagam teneat; licet ponere terram eſſe in orbe Lunę, atque inibi hominem qui cauſſas explo­
ret
eclipſeos, & alia multa quæ vim naturæ ſuperant; at ſi extra cęlum ſit nihil, quòd omnia com­
plectatur
; non licet accipere hominem.
extra cęlum miſsile torquere, aut etiam porrigere manum:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index