Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 19.
Corpus reflectens plùs, vel minùs impedit motum ratione diuerſæ appulſio­
nis: probatur, quia motus reflexus aliquando eſt maior, aliquando eſt
minor, de quo infrà.
Theorema 20.
Si corpus reflectens impingeretur in mobile, cui nullus prius ineſſet impetus,
punctum contactus determinaret lineam motus; vt demonſtrauimus lib.10.
moueretque globum, v.g. per lineam perpendicularem ductam à puncto
contactus per centrum globi per Th.120.& 121. lib.1.
Theorema 21.
Quò maiorem ictum infligit mobile per lineam incidentiæ corpori refle­
ctenti, eſt maius impedimentum;
cum enim impetus agat tantùm ad extra,
vt tollat impedimentum;
certè quò maior eſt ictus, plùs agit impetus;
igitur quò maior eſt ictus, eſt maius impedimentum, & viciſſim quò
maius eſt impedimentum eſt maior ictus; & contrà, quò minor eſt ictus,
eſt minus impedimentum, & viciſſim ſuppoſita ſcilicet eadem potentiâ
impellente, vt demonſtratum eſt libro primo.
Theorema 22.
Quando linea incidentiæ cadit perpendiculariter in planum reflectens eſt
maximum impedimentum; quia ſcilicet eſt maximus ictus, vt probauimus
lib.1.
Theorema 23.
Quò linea incidentiæ cadit obliquiùs in planum, eſt minùs impedimentum, quia
eſt minor ictus.
v.g.in fig. Definitione.8. ictus per lineam GD eſt ad
ictum per lineam AD, vt AD ad AB;
nec in his immoror, quæ lib.1.
& aliis ſufficienter demonſtrata ſunt;
præſertim cum de planis inclina­
tis;
nam perinde ſe habet inflictus ictus, atque grauitatio in ipſum pla­
num;
eſt enim grauitatio in planum inclinatum, vt ſuprà fusè dictum eſt
in Th.16. lib.5.ad grauitationem in horizontale, vt Tangens horizonta­
les ad ſecantem, id eſt, vt AB ad AD;
nam BD eſt quaſi perpendicu­
laris; igitur ictus ſunt, vt ſinus anguli incidentiæ ad ſinum totum.
v. g.
vt AB, ad AD hinc per lineam, AD, eſt minùs impedimentum quàm
per GD immò eadem eſt ratio impedimentorum & ictuum; igitur im­
pedimentum in linea, GD eſt ad impedimentum per lineam, AD, vt
AD, ad AB.
Theorema 24.
Hinc plùs, vel minùs determinat nouam lineam motus planum reflectens;
cum enim ideo determinetur impetus ad nouam lineam, quia impeditur
prior per Theorema 17. certè in eadem proportione determinatur ad
nouam, in qua impeditur prior;
ſed plùs vel minùs impeditur per Th.
23. igitur plùs vel minùs determinatur impetus;
igitur plùs vel minùs
determinat planum reflectens: porrò planum BD, determinat mobile

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index