Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
< >
page |< < of 524 > >|
1
LIBER
SECUNDUS.
SECTIO III.
De Motu Corporum quibus reſiſtitur partim in ratione
velocitatis, partim in ejuſdem ratione duplicata.
PROPOSITIO XI. THEOREMA VIII.
Si Corpori reſiſtitur partim in ratione velocitatis, partim in ve­
locitatis ratione duplicata, & idem ſola vi inſita in Medio ſi­
milari movetur, ſumantur autem tempora in progreſſione Arith­
metica: quantitates velocitatibus reciproce proportionales, datâ
quadam quantitate auctæ, erunt in progreſſione Geometrica.
Centro C,Aſymptotis rectan­
160[Figure 160]
gulis CADd& CH,deſcribatur
Hyperbola BEeS,& Aſympto­
to CHparallelæ ſint AB, DE,
de.In Aſymptoto CDdentur
puncta A, G:Et ſi tempus ex­
ponatur per aream Hyperbolicam
ABEDuniformiter creſcentem;
dico quod velocitas exponi poteſt
per longitudinem DF,cujus reci­
proca GDuna cum data CGcom­
ponat longitudinem CDin progreſſione Geometrica creſcentem.
Sit enim areola DEeddatum temporis incrementum quam
minimum, & erit Ddreciproce ut DE,adeoQ.E.D.recte ut
CD.Ipſius autem (1/G-D) decrementum, quod (per hujus Lem. 11)
eſt (Dd/GDq), erit ut (CD/GDq) ſeu (CG+GD/GDq), id eſt, ut (1/GD)+(CG/GDq).
Igitur tempore ABEDperadditionem datarum particularum ED de
uniformiter creſcente, decreſcit (1/GD) in eadem ratione cum veloci­
tate.
Nam decrementum velocitatis eſt ut reſiſtentia, hoc eſt (per
Hypotheſin) ut ſumma duarum quantitatum, quarum una eſt ut

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index