Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
Accedit quia nec aquam comitari, atque impellere vi­
demus
nauiculas, ac triremes quemcunque curſum in mari
tenentes
, quippe quæ ſæpius contra fluxum, ac fluctus illius
ſolo
remorum pulſu feruntur: Nec aerem circumobſiſten­
tem
conſtat, rotam figuli, vel ſimilem, quæ in gyrum velo­
ciſſimè
ducitur promouere, cum accenſum lumen prope
illam
extinguere, aut inflectere quamuis concitatus ipſe
minimè
valeat.
Præterea ſi ſolus aer ad proiectorum la­
tionem
valeret, faciliùs, ac longiùs transferre deberet le­
uiora
proiecta, quàm grauiora; at ſi quis proijciat plumam,
vel
paleam, minus illam promouere valebit, quam plum­
beum
quippiam, vel æneum, quod non excedat vires proij­
cientis
: Ergo non ſolo aere proiecta ipſa feruntur: Neque
vim
huius argumenti effugiunt nonnulli dum aiunt, ob ni­
miam
leuitatem minus proijci corpora poſſe, à quocunque
proijciantur
, aut ferantur, eo quod proportio quædam re­
quiratur
inter proijciens, & proiectum, ac ſicut nimia reſi­
ſtentia
, ita imbecillitas nimia ipſius proiecti, motum proie­
ctionis
impediat, vt ſequenti quæſt.
optimè docet Ariſto­
teles
.
Quandoquidem ſi latio proiectorum perficeretur
ab
aere nulla eſſet imbecillitas leuium ad talem motum,
quæ
ſanè tota conſiſtit in eo, quod ſuperare, & expellere
nequeant
aerem, in cuius locum vlterius tendendo deberent
ſuccedere
, vt ipſemet Ariſtoteles ibidem aduertit.
Si enim
aer
deferret proiecta, non vtique illis obſtaret, ac ſine ob­
ſtaculo
nulla haberetur ratio imbecillitatis eorum.
Quare
non
modò leuia nimis, æquè ac moderatè grauia proijci
poſſent
, ſed multò longiùs, ac faciliùs propter minorem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index