Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of figures

< >
< >
page |< < (14) of 300 > >|
27314TRACTATVS ſeu lineis horarijs in ea exciſis: Nam huiuſmodi Zona, & conſequententer horarium, quod erat eius
portio, erant perperam, vt patebit, conſtructa.
Quod cum ego animaduertiſſ@m, cæpicogitare de
modo correctionis, inueniq;
modum horarij plani ſuperius traditi, & cylind@ici, quem nunc tra-
dam, quo ritè explicato patebunt errata veteris horarij, necnon Zonæillius, cuius erat portio.
Vt igitur ad datam poli altitudinem v. g. 44. {1/2}. vti ſuperius, horariom iſtud con ſtruas.
Primo, habeas figuram diſtant iarum ad eandem altitudinem deſcriptam, qualis eſt ea, quam ſupra
pro horario plano deſcripfimus.
2 Adſit altera regula B A C. æqualis, ac ſimilis´ſuperiori, præter quam quod exparte C. termi-
1114. figu-
ra. Regu-
la Hora-
@ij cylin-
drici.
netur arcu I C K.
æquali arcui I B K. diſtantiarum, in quo arcu per circinum notentur omnes diſtan-
tiæ, quæ ſunt in figura diſtantiarum, &
notentur ijſdem litteris, ita vt diſtantiæ B r. B q. ſint æqua-
les diſtantias regulæ C r.
C q. & ſic cęteræ cęteris, quæ notatæ ſunt ijſdem litteris ſicuti figura 14.
appoſita indicat.
3 Paretur charta ſolidior quadrangula qualis eſt regalis vel lamina pro deſcriptione huius hora-
rij, cuius vnum latus, quod erit baſis eius ſit aliquanto maius arcu I C K.
regulæ: iuxta hoc latus duca-
tur linea recta notata ijſdem litteris I C K.
quibus no tatur arcus regulæ, cuius medium ſit punctum
C.
Hæc charta, curuo capiti regulæ curuando eam, ipſi applicentur, ita vt eius baſis I C K. congruat
capiti curuo regulæ I C K.
& punctum C. illius congruat puncto C. huius, & pariter reliqua puncta
reliquis punctis congruentia, notentur ijſdem litteris.
Quare baſis horarij I K. æqualis omnino eua-
det arcui diſtantiarum I K.
& ſic reliquæ diſtantiæ notatæ ijſdem litteris L. N. P. r. q. q. o. m. poſt
hæc, charta explanata, erit baſis I K.
linea recta æqualis arcui I K. regulæ, quam hoc modo mecha-
nicè inuenire oportet, cum nondum inuen ta ſit ars geometrica inueniendæ rectæ æqualis vlli peri-
pheriæ.
4 Ex tribus punctis I. C. K. baſis prędictæ erigãtur normaliter tres rectę lineæ I G. C I. H K. ſin-
gulæ ęquales lineę H I.
Radiarij notenturque in ijs reliqua puncta declinationum reſpondentia pun-
ctis lineę Radiarij H.
K. L. M. A. N. O. P. I. ſeruatis videlicet ijſdem interuallis. punctum medium
omnium trium linearum erit B.
& c. & per hæc puncta ducantur lineę tranſuerſim, ideſt, paralellę baſi
I K.
harum ſuprema erit G I H. referens paralellum ♑. proxima illi X R Y. refert paralellum ♒, &
♐.
tertia arcum diurnum hor. 10. & c. media æquatorem infima trop. ♋, vt in figura characteres ſi-
gnorum, &
aliæ notæ indicant.
5 Ex punctis L. N. P. r. & c. erecta regula quapiam normaliter, quæ ſecuerit paralellos corre-
ſpondentes diſtantijs prædictorum punctorum;
Notentur diligenter puncta, in quibus eos ſecat, nam
per talia puncta ducendæ ſunt lineæ horariæ Italica, &
Babilonica, hac ratione regula ex I. erecta ſe-
cat paralellum G H.
in puncto G. lineæ Italicæ, quia ille paralellus reſpondent diſtantiæ I C. quam
videlicet habet hora Italica 18.
à meridie in trop. ♑. quare regula ſecabit illum in puncto G. extre-
molineæ Italicæ.
Pariter quia diſtantia L C. eſt diſtantia horæ Italicæ à meridie in paralello ♒, ideo
regula erecta ex L.
ſecabit paralellum ♒, in R. puncto Italicæ. eadem ratione ſecabit penultimum
paralellum in t.
puncto Babilonicæ, quia prædicta diſtantia à meridie competit horæ Babilonicæ in
co paralello, &
ſic ordinatim deinceps ex ſequentibus punctis erecta regula, ſecabit ſequentes para-
lellos in punctis Italicæ, &
Babilonicæ ex utraque parte horarij vſque ad mediam Aſtronomicam, vt
videre eſt in figura.
Erecta autem ex puncto C. nullam habente diſtantiam à meridiana coincidit
cum ipſa meridiana, &
ſecat paralellum ♎, ♈, in B. eius medio, in quo paralello Italica, & Babyloni-
ca nullam habent diſtantiam à meridiana.
quare B. erit punctum commune etiam Italicæ, & Babylo-
nicæ.
Si igitur ducantur duę lineæ punctuales per prædicta puncta vt in figura linea G R B s K. ipſa
erit Italica, &
H B t I, erit Babylonica.
6 Demonſtratio huius conſtructionis ſic habebitur. Concipe Radiarium normaliter erectum
22Demon-
stratio
praceden-
tium.
ſupra planum figuræ diſtantiarum, ſicuti etiam in demonſtratione horarij plani ſitque præſens ho-
rarium cylindricum curuatum ſecundum euruitatem arcus figuræ diſtantiarum, &
baſis horarij
I C K, curuata, congruat arcui I C K.
diſtantiarum, in quo ſitu linea horarij C B I. congruet lineæ
H A I.
Radiarij, & puncta declinationum vnius congruent punctis declinationum, alterius ſi po-
ſtea imaginemur Radiarium moueri circa manentem axem E Q.
linea H I. ſemper radet hora-
rium cylindricum, quare puncta declinationum in ea gyratione deſcriberent lineas paralellas,
ſeu arcus ſignorum, &
diurnos. Iam latera erecta ſuper fines diſtantiarum ſecabunt hos paralel-
los, &
quidem in punctis horæ, & Babylonicæ, v. g. I G. ſecabit in puncto G. Italicam, & Ba-
bylonicam in ipſo I.
linea vero, vel regula ex L. erecta ſecabit Italicam in R. Babylonicam in t@ quæ
puncta dico eſſe in prædictis lineis, quia linea L R.
nihil eſt aliud, quam tangens H I. Radiarij, quan-
do Radiarium gypando peruenit ad finem diſtantię L C.
quę eſt diſtantia prędictarum horarum a me-
ridiana in paralello, ♒, x.
y. pro Italica, & diſtantia Babylonicę à meridiana in paralello ☊, ♊. eſt au-
tem R u.
æqualis ipſi L C. ergo punctum R. eſt terminus pariter diſtantiæ Italicę a meridiana in ♒,
&
conſequenter erit punctum lineæ Italicę inibi. Idem valeat de alijs punctis, atq; etiam de punctis
horæ Babylonicæ.
7 Sciendum eſt haſce lineas pũctuales Italicam, & Babylonicam in charta explanata, neq; eſſe re-
ctas, neq;
debere eſſe, quia quando lamina cylindrico curuatur, ſi eſſent lineę rectę euaderent ſpirales,
quarum nulla puncta, præter extrema G.
K. H. I. & medium B. eſſent in eodem plano per prop. 24.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index