Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
261
261 (224)
262
262 (225)
263
263 (226)
264
264 (227)
265
265 (228)
266
266 (229)
267
267 (230)
268
268 (231)
269
269 (232)
270
270 (233)
< >
page |< < (236) of 525 > >|
273236Comment. in II. Cap. Sphæræ lari circulum obliquum. Quo etiam nomine multi eum Aſtronomi uocare cõ
ſueuerunt.
Dicitur autem hic circulus odliquus, tũ quia ſecat ad obliquos an-
gulos &
Aequatorem, & Colurnm æquinoctiorum, tum quia, ſi conferatur cũ
circulis parallelis, obliquum ſitum obtinet in ſphæra, cũ non æqualiter à po-
lis mundi ſecundum omnes ſui partes remoueatur, ſed una eius medietas in
Auſtrum, altera uero in Boream uergat.
Vnde fit, ut Sol, & cęteri planetæ, qui
ſub Zodiaco perpetuo mouentur, interdum ad nos propius accedant, quando
uidelicet exiſtunt in medietate uerſus ſeptentrionem, interdum longius à no
bis recedant, quando nimirum reliquam medietatem, quæ in Auſtrum decli-
nat, percurrunt.
Qvod fi quis cauſam requirat, cur Natura tribuerit hanc obliquitatem
11Zodiacus
curobliquũ
ſitum hẽat
in ſphæra.
uiæ Solis, teliquorumq́;
planetarum, reſpondendum eſt cum Philoſophis, id
factum eſſe, duas potiſfimum ob cauſas.
Prima eſt uiciſſitudo temporum: Nam
propter motũ Solis ſub hoc circulo obliquo eſficitur Vet, deinde Æſtas, poſtea
Autumnus, ac ultimo Hyems, ut mox dicemus.
Similiter in ſphæra obliqua,
ob eundem motum Solis ſub Zodiaco, efficiũtur interdum dies artificiales no
ctibus æquales, interdum dies artificiales excedunt noctes, interdum denique
dies artificiales à noctibus ſuperantur, ut luce clarius conſtabit ex 3.
cap. Quod
ſi Zodiacus, quem Sol proprio motu perambulat, non eſſet obliquus, nunquã
temporum uarietas exiſteret in quacunq;
regione, eo quòd Sol ſemper eandẽ
haberet diſtantiam à uertice capitis.
Secunda cauſa eſt diuerſitas, ac uarietas
effectuum:
Nam propter obliquitatem Zodiaci Sol, & alij planetæ, ut dictum
eſt, nunc propius ad nos accedunt, nunc longius diſtant à nobis:
Ex qua viciſſi-
tudine oritur rota diuerſitas in effectibus.
Nã ſi Zodiacus non eſſet obliquus,
ſemper ijdem producerentur effectus, cum planetæ perpetuo eandem propin-
quitatem, remotionemve haberent.
22Nomina
12. ſignorũ
Zodiaci, &
ordo.
NOMINA autem ſignorum, ordinatio, & numerus in his patent
uerſibus.
Sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo,
Libraq́ue, Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora, Piſces.
COMMENTARIVS.
Qvoniam dixerat auctor, Zodiacum diuidi ab Aſtronomis in 12. par-
tes æquales, quæ ſigna nũcupantur, explicat iam duobus carminibus, quomo-
do appellentur huiuſmodi ſigna duodecim, &
quonam ordine ſeſe habeãt in
Zodiaco.
Quod & nos iamdudum in 1. cap. præſtitimus, cum de motibus cœlo
rum ageremus, ubi etiam characteres, quibus ab Aſtronomis deſignari ſolẽt, ap
poſuimus, atque eoſdem nunc hoc loco in gratiam ſtudioſorũ repetemus, ut
firmius memoriæ hęreãt.
Sunt igitur 12. ſigna cęleſtia hiſce nominibus prædi
ta, habentq́;
hunc ordinem inter ſeſe, & talibus characteribus exprimi ſolent.
33
♈ # ♉ # ♊ # ♋ # ♌ # ♍
Aries # Taurus # Gemini # Cancer # Leo # Virgo
♎ # ♏ # ♐ # ♑ # ♒ # ♓
Libra # Scorpius # Sagittarius. # Capricornus # Aquarius # Piſces

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index