Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1ſolito incedente; & rurſus alium gradiente concitatiùs;
ac poſteà alium moderatè currente; denique & alium
præteruolante tum ocyùs, tum ocyſſimè: eueniet ſanè,
vt lapilli omnes præter-radant ſemper eandem pedis
partem, omneſque appareant ipſi equiti ad perpendi­
culum cadere: & quia tamen omnes eiuſmodi caſus,
præter illum, qui quaſi axis equo quieſcente factus fue­
rit, ſemiparabolicæ erunt lineæ, eæque ſemper tantò
apertiores, quantò tranſlatio fuerit velocior: fiet, vt ſi
ipſe è regione fueris, illaſque adnotaueris, deſideraturus
non ſis luculentiora experimenta.
Poteris verò ipſe quo­
que ſimile quidpiam experiri, ſi pilam manu ſuſtentâ­
ris, ac dimiſeris, dum per aulam, aut pergulam nunc len­
to paſſu, nunc concitato, nunc etiam currendo incedes.
Nam vt pila tibi ſemper apparebit ad perpendiculum
cadere: ita agnoſces ab ea deſcribi ſemiparabolen nunc
contractam, nunc apertam, nunc apertiorem.
Quod
conſequenter verò depoſcis experimentum in globo ſursùm,
& ſecundum mali nunc quieſcentis, nunc moti longitudinem
areu-baliſta emiſſo: id tanta facis vrbanitate, vt volentiſ­
fimus recipiam me, cum fauente Numine in Prouin­
ciam rediero, & ad mare acceſſero, rem in tui gratiam
præſtiturum.
Intereà verò res probari vel tuo iuſſu
poterit, ſi quiſpiam è curru prope parietem quieſcente,
& arcu-baliſtâ lateri currus illigatâ emittat ſurſum glo­
bulum; ac deinde curru præter eundem parietem, quan­
tacumque voles pernicitate abrepto, globulum iterum
emittat, & ſit alius quis è regione, qui vtroque caſu
adnotet altitudinem, ad quam vſque globulus pertin­
get.
Spondere enim auſim haud inæqualem altitu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index