Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

List of thumbnails

< >
271
271
272
272
273
273
274
274
275
275
276
276
277
277
278
278
279
279
280
280
< >
page |< < of 283 > >|
1ad OH, erit tertij exceſſus ex duobus prioribus compoſi­
ti centrum grauitatis O.
Quoniam igitur minor propor­
tio eſt primi exceſſus ad ſedundum, hoc eſt MO ad OH,
quàm LK ad KH; erit conuertendo maior proportio HO
ad OM, quàm HK ad KL: ſed vt HK ad KL, ita
ponitur HN ad NM; maior igitur proportio eſt HO ad
OM, quàm HN ad NM; eiuſdem igitur lineæ HM
minor erit MO, quàm MN, & punctum O propinquius
puncto G quam punctum N.
Rurſus quia vt HK ad
KL, ita eſt HN ad NM; erit componen do & per con­
uerſionem rationis, vt LH ad HK ita MH ad HN: &
permutando, vt HM ad HL, ita HN ad HK: ſed HM
eſt maior quàm HL; ergo & HN erit maior quam HK,
& punctum N propinquius puncto G quàm punctum K:
ſed punctum O propinquius erat puncto G quàm punctum
N; multo igitur erit punctum O propinquius puncto G
quàm punctum K. ponitur autem diſtantia GK minor
quantacumque longitudine propoſita: & eſt O centrum
grauitatis tertij exceſſus reliquo ſolido AEBFC circum­
ſcripti; ex ijs igitur, quæ in primo libro demonſtrauimus,
ſolidi AEBFC centrum grauitatis erit G.
Quod demon­
ſtrandum erat.
PROPOSITIO VII.
Omnis conoidis hyperbolici centrum grauita­
tis eſt punctum illud, in quo duodecima pars axis
quarta ab ea, quæ baſim attingit ſic diuiditur, vt
pars propinquior baſi ſit ad reliquam, vt ſeſquial­
tera tranſuerſi lateris hyperboles, quæ conoides
deſcribit; ad axem conoidis.
Sit conoides hyperbolicum ABC, cuius axis BD:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index