Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

List of thumbnails

< >
281
281 (263)
282
282 (264)
283
283 (265)
284
284 (266)
285
285 (267)
286
286 (268)
287
287 (269)
288
288 (270)
289
289 (271)
290
290 (272)
< >
page |< < (255) of 430 > >|
273255IN LIB. VIII. chis, ideſt lucernas gestantibus vide Egnatium in Sueto-
nium.
Pro lucerna etiã interpretatur Athenæus lib. 15.
idest vltimo. ET PER SPECVS IN V-
NVM LOCVM OMNES CONDV-
CENDI.
Per meatus & deriuacula ſubterranea.
HÆC AVTEM MAXIME IN MON-
TIBVS.
Excipiunt enim montes, vt eſt apud Ariſt.
Meteo. 1. pluuiæ deſcendentis magnam copiam, & ſub-
euntem vaporem refrigerant, rurſus in aquam concer-
nunt, vnde &
maximos fluuios ex maximis fluere mon-
tibus conſpicere licet.
CAP. SECVNDVM.
TAQVE QVÆ EX IMBRI-
i # BVS AQVA COLLIGITVR,
SALVBRIORES HABET
VIRTVTES.
Pluuia aqua à Paulo Ægineta lib.
1. cap. 50. ex ſententia Hippocratis (est autẽ ex lib.
de capitis vulneribus) commendatur, quòd ſit leuis, ſua-
uis, limpida, &
tenuis. Quòd citius putreſcat, indicium
eſſe virtutis potius quàm vitii.
Eiſentẽtiæ ſubſcribit Co-
lumella lib.
1. cap. 5. Scribit enim aquam pluuialem ſa-
lubritati corporũ eſſe accommodatiſſimam.
Id etiá Aui-
cenna voluit, puteorũ aquam improbás lib.
1. fen. 2. Plin.
31.
cap. 3. multis verbis, eorum ſententiam refellit qui
cisternarú aquam maxime probant.
In primis quòd leui-
tas deprehendi aliter quàm ſenſu vix potest, nullo penè
momento ponderis aquis inter ſe diſtantibus, quòd ca-
dens inficiatur halitu terræ, quo fit vt pluuiæ aquæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index