Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1dictum eſt autem de his aliàs. Verum &
aquæ quædam, vt boraginis, quæ per deſtil­
lationem habentur.
Sed in omnibus, præter rem ipſam ars
deſideratur: velut in maculis tollendis, ab­
luere oportet, inde exprimere non leuiter, ac
rurſus madefacere, exprimeréque, id quater
aut quinquies cùm effeceris, emaculatam
oleo, pinguedineve confeſtim veſtem con­

ſpicies.
Caue tamen, ne felis vrina color pe­
rierit, macula enim videbitur, quæ non eſt:
ergo tunc inſtaurandus colos, non detergen­
da macula: Cocco purpureus, rubens braſi­
lio, cœruleus Indico, & glaſto, ſed addito vio­
lento, ſine quo locus eſt viridi, velut ferrugi­
neum ſchuodenum lignum cum braſilio ef­
ficit, croceum indico, & glaſto, nigrum verò
atramento.
Pingues verò maculas valdè, fe­
runt cinere oſſium caſtratorum tenuiſſimo
aboleri, cùm ſemper maculam inſperſus per
horas 24. inter tabulas ac linea comprimi­
tur.
Verùm dices, cur non in candido aut
croceo, quæ in omnibus aliis coloribus va­
lent, maculas detergere etiam poſſunt?
an
quia quæ detergunt, cùm valida ſint, macu­
lam aliam efficiunt in albo?
at in croceo pro­
prium colorem tollunt: ſunt tamen quæ in
omnibus eluere maculas valeant.
Sed modus
& res lino, lanæ, ſericóque diuerſa.
Colores qui­
bus inſtau­
rentur.
Quomodo li­
brum confe­
ſtim in ordi­
nem rediges.
Quædam ſunt tamen, quæ non ad vnum
artis genus reducuntur, etſi ſubtilitate con­
ſtent mira: velut ſi librum in ordinem breui
redigere tentares, librum alium conficies è
charta duriore ac tenui malleo durata.
Inde
duplici filo nec fragili, aut quadruplici à ver­
tice ad imum ducto, connexóque hinc inde,
duo capies exemplaria penitùs ſimilia, iuxta
typi vnius formam, diuidéſque ſententias,
vnius quidem à fronte, alterius à tergo ac
quas, quibus voles, ſubiicies inter fila, char­
támque, totiéſque mutabis ac tranſpones,
adiicies, demes, donec ordo non ſolum ſen­
tentiarum, ſed & verborum vndequaque
conueniat.
Tunc glutine aliquo ſublata li­
bellorum fruſtra chartis annectes puris.
Ita
tridui labore totum librum melius in ordi­
nem ac facilius rediges, quàm ſi toto anno
tranſcribendo laboraſſes.
Nam ſæpè prior
commutatio meliore oblata diſplicebit.
In
hac tranſmutandi locus ſemper relinquitur.
Multa ſunt in hoc genere ſingularis cuiuſ­
dam ſubtilitatis, & egregiæ vtilitatis, ſed
ſufficiat tria adieciſſe exempla: nam his
quatuor ducibus ſatisfacere etiam in aliis
quiſque ſibi poterit.
Primùm igitur eſt, cùm
farraginem quandam in ordinem aliquem
conſtitutum, vel etiam alterius libri, certa ra­
tione redigere volueris.
Præpones ordine
numerorum ab vnitate numeros vnicuique:
diuides & totam farraginem in decem par­
tes, aut nouem, vndecimve, & totam ad ca­
pita illa rediges.
Primo præpone 1, ſecun­
do 1. tertio 2. atque ita deinceps, vt præter­
quam primæ vnitati, cæteris punctis adii­
ciatur.
Quæ igitur ſub prima vnitate conti­
nentur, iterum in ordinem rediges: ſi quidem
pauca fuerint, ab vno ad decem: ſi valdè
plura, ab vno ad mille, ſi mediocria, ab vno
ad centum.
Sic quæ ſubiiciuntur 1. ſi pauca,
à decem ad viginti: ſi plurima, à mille ad
duo millia: ſi mediocria, à centum ad ducen­
ta.
Eodem ordine procedes poſt 2. in his, quæ
illi notæ ſubiiciuntur, donec in exquiſitum
ordinem cuncta redegeris.
Poſtmodum præ­
pones ordine numerorum alios numeros cor­
reſpondentes, maiores maioribus, minores
minoribus, ita tamen, vt qui ſunt in primo,
& vltimo ordine ſint æquales, non tamen
ſibi inuicem reſpondentes.
Dele omnes me­
dios numeros, relinquuntur igitur tibi duo
ordines, primus atque vltimus, quos cauſa
breuitatis exempli placuit
ad decem ſolùm extendi.
Primus igitur ordinem ſi­
nificat, quo farrago ſcri­
pta eſt, vltimus, quo ſcribi
deberet.
Vt igitur vnum
ad alterum traducas, ſcri­
bes ſerie numerorum to­
tidem in alia tabula, vt
fiat primus ordo tabulæ
ſecundæ: quare igitur in
primo ordine primæ ta­
bulæ vnumquenque nu­
merum, cui reſpondeat ex
vltimo primæ tabulæ, &
illum, cui correſpondet,
quære in tabula ſecunda
in primo ordine (hoc enim
facillimum eſt, cùm ſerie
naturali ibi numeri diſpo­
nantur) eóque inuento in
illius directo numerum
primi ordinis primæ tabu­
læ colloca.
Farrago quo­
modo in or­
dinem redi­
gatur.
130[Figure 130]
Vlt. Primus
131[Figure 131] Pri. Secundus.
Atque ita bre­
uiſſimo temporis ſpatio­
rem perages, quoniam tres
numeros, quos quæris, abſque labore inue­
nies: illos quidem primæ tabulæ primi or­
dinis: quia ſemper procedis deſcendendo: il­
los vltimi ordinis, quia è regione ſunt inuen­
torum: illos primi ordinis ſecundæ tabulæ,
quia ſunt ſecundùm naturalem numerorum
ſeriem diſpoſiti.
Vt in exemplo: primò in­
uenio in primo ordine primæ tabulæ 1. è re­
gione inuenio 7. quæro 7. in primo ordine
ſecundæ tabulæ, è cuius regione ſcribo 1. In­
de inuenio 2. in primo ordine primæ tabulæ,
in cuius directo inuenio 3. quæro 3. in primo
ordine ſecundæ tabulæ, in cuius directo ſcri­
bo 2. inuentum in primo ordine primæ ta­
bulæ.
Sic igitur abſoluta tabula ſecunda: pri­
mus ordo indicat, quod primo tractandum:
ſecundus vbi è ferragine ſumendum ſit, quod
ſub eo argumento tractare volumus.
Tunc
autem numeri omnes ordinis vltimi primæ
tabulæ ſunt obliterandi.
Secundum in his ſubtilitatis exemplum

eſt, cùm addere quicquam volueris libro
iam conſcripto, illud commodè efficies, ſi
ſingula, quæ addere velis, numerorum ſerua­
ta ſerie notaueris, eundémque numerum in
loco libri, ad quem transferri debent, ſcripſe­
ris.
At ſi abſoluta hac additione, alta ſuccur­
rant, quæ prætermittere nolis, nec tamen
tranſcribere: alium libellum compones
præpoſitis numeris ordine naturali ſingulis
additionibus: ſed ſi prima additione mille
non exceſſerit, ſecundæ additionis nume­
ri à mille inchoabunt, & vltra per ordinem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index