Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
[271.] CAP. VIII.
[272.] CAP. IX.
[273.] CAP. X.
[274.] CAP. XI.
[275.] FINIS.
< >
page |< < (51) of 760 > >|
27351LIBER II. ut in ſpecie diuerſa. Patet igitur ſphæram figurarum eſſe ſo
lidarum primam.
Eſt inſuper maximè conſonum rationi,
ſi ordo per numerũ etiam aßignetur, hoc ipſum modo diſ-
ponere, unitatem quidem circulo, dualitatem autem triangu
lo tribuendo, cum duobus æquales ſuos angulos habeat re-
ctis.
Si uerò unitas triangulo tribuatur, circulus nõ erit ſa-
nè figura.
Cùm autem prima ſigura primi ſit corporis, pri-
mum uerò corpus id ſit, quod eſt ultima in conuerſione, ro-
tundũ id erit ſanè quod ſertur cõuerſione:
& id ergo quod
illi hæret:
quod enim hæret rotundo, id rotũdum etiam eſt.
Similiter & ea quæ in medio collocantur: ea nanq; quæ
à rotundo corpore cõtinentur ac tangunt, rotunda eſſe cun
cta neceſſe eſt.
At quæ ſunt ſub uagarum ſphæra, ſuperam
ſphæram tangunt:
quare ipſum uniuerſum rotundum erit:
omnia nanq; tangunt, hærentq́; ſphæris. Præterea cùm ui-
deatur, ac ſupponatur uniuerſum ipſum uerſari, demõstra-
tumq́;
ſit extra conuerſionem extimam neque locum, neque
uacuum eſſe, rotundum ipſum eſſe ob hæc etiã ipſa neceſſe
eſt.
Nam ſi rectarum erit figura, eueniet & locum eſſe, &
corpus, &
uacuum extima: nam cùm rectarum linearum
figura uerſatur, nunquam eundem occupabit locum:
ſed
ubi prius erat corpus, nunc non erit:
& ubi nunc non eſt,
rurſus ob angulorum tranſitionem erit.
Eadem euenient,
&
ſi quiſpiam aliquam figuram aliam ipſi tribuerit, non
habentem eas lineas, quæ ex medio progrediuntur æqua-
les, ueluti lentis figuræ ſimilem, aut oui:
in omnibus enim
eueniet &
locum eſſe, & uacuum extra cœlum, propter-
eà quòd totum non eundem occupat locum.
Præterea ſi
cœli latio quidem menſura eſt motuum, propterea quòd
ſola continuus eſt, &
uniſormis, ſempiternus' que motus:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index