Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (262) of 672 > >|
274262Diſſertatio Nona. accenſa in Recipiente candela, de qua nobis ſermo, non eſſet,
cur extingueretur.
An extinguitur, quia aëris vis elaſtica aduer-
ſatur expanſioni flammæ, quam aër ſe dilatans comprimat, ac
ſuffocet?
At quò ſe magis dilatat aër, minoremque patitur com-
preſſionem, eò languidior fit vis elaſtica, vt omni elateri accidit;
ſemper igitur minùs comprimi flammam, non verò magis exte-
nuari, oporteret, cùm maximè aër, reducto embolo, ſe dila-
tans locum in antliæ modiolo inueniat.
Quod ſi in aëre libero, & ,
vt ipſi quidem Elateriſtæ autumant, valdè compreſlo flamma
præualet, neque comprimitur, multo minùs comprimi poterit
ab aëre languidiùs conante ſe dilatare, vtpote minùs compreſſo:

Multò autem citiùs in Recipiente extinguitur flamma, ſi antlia
exhauriat aëris partem, quàm ſi aër idem integer in Recipiente
permaneat:
Non igitur flamma comprimitur ab aëre dilatato.
Quare ex iſtâ aëris expanſione oriri celeriorem flammæ interitum,
cum videatur manifeſtum, conſequens eſt aërem per vim diſtra-
hi, atque conantem ſe contrahere, exſugere ex accenſâ cande-
lâ particulas vi ignis diſſolutas;
quæ abſtractæ ab ellychnio ne-
queunt vlteriorem flammæ accenſionem efficere.
*Eâdem ſebaceâ*
*candela denuò in Recipiens immiſſà (poſtquam Follium molli af-*
*flatu à fumis fuiſſet liberata) duo circitor minuta à tempore,*
*quo exerceri cœpit antlia, flamma perdurauit:
atque à primâ*
*factâ exſuctione viſa eſt flamma ſecundùm omnes ſuas dimenſiones*
*ſeſe contraxiſſe.
Poſt aëris exantlati ſecundum aut tertium bau-*
*stum flamma (extremâ ſummitate exceptâ) cœrulea admodum*
*apparuit, &
à ſeuo magis magiſque receſſit, donec tandem ſum-*
*mum ellychnij cacumen poſſidere videretur, vbi etiam expirauit.
*
Hæc Phænomena aptiſſimè congruunt cum aëris ſe contrahentis
conatu;
quem indicâſſe videtur veſica arefacta, filo firmiter ob-
ſtricta, modiceque inflata, ac in Recipiente appenſa, quæ
poſt exhauſtum àmbientem aërem diſrupta eſt *non ſinè ſciβurâ*
*maximè biulcâ, nec minùs obliquâ, non ſecus ac ſimanuum con-*
*uellentium vi lacerata atque diſrupta eſſet,* vt habetur Exper.
5.
Sicut igitur aër diſtractus, &
veſicam circumplexus, dum ad ſe
redire nititur, illam vndequaque ita attrahit, vtintumeſcere vi-
deatur, atque diſtendi;
ita pariter ſulphureas cœteraſque parti-
culas iam diſſolutas in candelâ attrahere nitens prohibet primùm,
ne tanto impetu intrà ellychnium ſuos motus agant,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index