Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 406 > >|
1fregiſſet ue. Demum apud omnes gentes bene moratas ſe
pulchrorum
habita eſt ratio.
Tanta fuit apud athenienſes
cura ſepulchrorum: ut etiam peremptos bello ſi quis dux ho
neſtare ſepulchro neglexiſſet capite plecteretur.
Apud he
breo, lege cauebatur: ne hoſtem quidem inſepultum relin
querent.
Multa de funerum ſepulchrorumque generibus refe
runtur: quæ ab re eſſet proſequi.
Vti illud eſt quod de ſcy
this fertur: eos inter epulas honoris gratia ſolitos comedere
defunctos et alios nutrire canes: a quibus uita functi uora
rentur.
Sed de his hactenus. Ferme omnes qui rem publicam
bene conſtitutam ſuis eſſe legibus uoluere / in primis cura
runt / ut cum funera tum et ſepulchra nequicquam ſumptuo
ſiora fierent.
Ex Pittaci lege ſuper terræ tumulum aliud non
licebat præter columnellas tris non plus altas cubitos appo
nere aut menſuram.
Conuenire enim arbitrabantur ut in qua
re communis omnium natura eſſet: in ea nullum fortunæ di
ſcrimen haberetur: ſed eſſent omnia plebi æque atque locu
pletioribus communia.
Ita ex uetere quidem more gleba pu
ra operiebantur: idque recte fieri interpretabantur quando qui
dem corpus quod ex terra eſſet / quaſi in matris gremium con
derent
: indixere nequis ſepulchrum faceret operoſius quam quod
decem homines efficerent triduo.
Verum qui curioſiſſime
ſepulchra condidere præcæteris fuere ægyptii.
Nanque errare
quidem genus hominum prædicabant qui domos breuiſſimi
temporis diuerſorium lautiſſimas ædificarent: ſepulchra uero
ubi diutiſſime eſſent requeturi præ illis negligerent.
Sed mihi
ſic fit ueriſimile.
Gentes tum quidem per illam ueterem poſteri
tatem ſic inſtituiſſe.
Nam quo loci cadauer condidiſſent: illic
notationis gratia principio poſuiſſe aut lapidem aut fortaſ
ſis quod Platoni ſuis in legibus perplacuit: arborem et mox
coepiſſe aliquid ſuper circum ue aſtruere: nequid fera ſuffodi
endo eruendoque fædum efficeret.
Cum uero deinceps ea rediſſet
anni facies: ut agrum uiderent aut florentem aut onuſtum
meſſe / uti cum erat cum ſui e uita deceſſiſſent: nimirum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index